Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

170 lici ad schismaticorum ecclesias ac pas­tores cum certo fidei periculo accederent, nisi apud latinos comunicare ipsis licuisset. Iamvero felix quaedam rerum com­mutatio, quae postea visa est fieri, cum in Concilio Florentino pax Ecclesiae graecae cum latina convenit, veterem disciplinam paulisper revocavit. — Nam statuerunt quidem eius Concilii Patres: „in azymo sive fermentato pane triticeo Cor­pus Christi veraciter confici, sacerdotes­que in alterutro ipsum Domini corpus con­ficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae sive occidentalis sive orien­talis consuetudimem1“, sed hoc decreto voluerunt sane catholicam veritatem de valida utriusque panis consecratione in tuto collocare, minime vero promiscuam communionem interdicere fidelibus; qui­bus contra, quin eam confirmandae pacis causa concesserint, non est dubium. Exstat Isidori, metropolitné Kiovienšis et totius Russian, luculentissima epistola, quam, absoluta Florentina Synodo, cuius pars magna fuerat et in qua Dorothei patri­archae Antiocheni personam gesserat, Legatus a Latere in Lithuania, Livonia et universa Russia dedit anno MCCCCXL Budae ad omnes qui sub ditione essent Ecclesiae Constantinopolitanae: qua in epistola, de reconciliata feliciter graeco- rum cum latinis concordia praefatus, haec habet: „Adiuro vos in D. N. I. C. ne qua divisio vos inter et latinos amplius subsis­tat, cum omnes sitis D. N. I. C. seryi, in nomine eius baptizati... Itaque graeci qui in latinor uni regione degant aut in sua regione habeant latinam ecclesiam, omnes divinam liturgiám adeant et corpus L). N. I. C. adorent, ac corde contrito venerentur, non secus ac id in propria 1 Ex Bulla Eugénii IV „Laetentur Coeli“. ecclesia quisque faceret, nec non et con­fitendi gratia latinos sacerdotes adeant, et corpus Domini Nostri ab eisdem acci­piant. Similiter et latini debent ecclesias graecorum adire et divinam liturgiám auscultare, fide firma corpus lesu Christi ibidem adorare. Utpote quod sit verum I. C. corpus, sive illud a graeco sacerdote in fermentato sive a latino sacerdote in azymo consecratum fuerit; utcumque enim aequa veneratione dignum est, sive azymum, sive fermentatum. Latini quoque confiteantur apud sacerdotes graecos et divinam communionem ab eisdem accipi­ant, cum idem sit utrumque. Ita nempe statuit Cone. Florentinum in publica Ses­sione die VI. Iunii a. MCCCCXXXIX.u Etsi autem Isidori testimonio evinci­tur factam esse a Florentina Synodo facul­tatem fidelibus promiscuo ritu communi­candi, tamen facultas huiusmodi subsecutis temporibus nec ubique nec semper fuit in usu; ideo praesertim quia, cum male sartam unitatem mature Graeci rescidis­sent, iam non erat, cur Pontifices Romani quod Isidorus a Florentina Synodo indul­tum refert curarent observandum. Pluribus nihilominus in locis promiscuae Communio­nis consuetudo mansit usque ad Benedicti XIV. Decessoris aetatem, qui primus Constitutione Etsi pastoralis pro Italo- Gfraecis die XXVI. maii anni MDCCXLII. graves ob causas vetuit, ne laici latini Communionem a graecis presbyteris sub fermentati specie acciperent; graecis autem propria paroecia destitutis facul­tatem reliquit, ut in azymo apud latinos communicarent. Ubi vero, graecis et lati­nis una simul commorantibns suasque habentibus ecclesias, usus invaluisset Communionis promiscuae, commisit Ordi­nariis, ut, si huiusmodi consuetudo remo-

Next

/
Thumbnails
Contents