Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XV.
155 cum S. R. E. Cardinales e Sacra Congregatione Consistoriali in consilium adhibuerimus, Motu Proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine, apud eam ipsam Congregationem novum Officium, seu Sectionem ut aiunt, de spirituali emigrantium cura constituimus. Huius Officii partes erunt, quaerere et parare omnia, quaecumque opus sint, ut in iis quae ad salutem animarum pertinent, emigrantium lati ni ritus melior conditio fiat, salvo tamen iure Sacrae Congregationis Fidei Propagandae in emigrantes ritus orientalis, quibus eadem Congregatio pro suo instituto opportune consulat. Ac de sacerdotibus ipsis emigrantibus hoc idem unice cavebit Officium ; ad quod propterea praescriptiones ea .de re, decretis Sacrae Congregationis Concilii datas, avocamus. — Itaque Sacra Congregatio Consistorialis, accedente Ordinariorum studio, quorum quidem ipsa confirmabit fovebitque in advenas auctoritatem, suffragante etiam opera consociationum emigrantibus ad- iuvandis, quarum beneficam actionem, quocumque res postulaverit, diriget, divino munere poterit et quae sint, pro varietate regionum, necessitates emigrantium .cognoscere, et quae peropportuna visa fuerint malorum remedia decernere. Confidimus autem fore, ut quicumque catholicam rite colunt fidem, opus tam sanctum in salutem fratrum institutum precibus atque etiam opibus, pro sua quisque facultate, promovere velint, praesertim cum pro certo habere debeant summum Pastorem et Episcopum animarum nostrarum sua ipsorum caritatis officia amplissimo in caelis praemio remuneraturum. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV mensis augusti MCMXII, Pontificatus Nostri anno decimo. PIUS PP. X. Celeberrima constitutio apostolica „Divino afflatu“, inde a Calendis Januariis anni 1913. in universa Dei Ecclesia vim legis obtentura, novas casque plane singulares circa recitandum Officium divinum celebrandasque Missas statuit normas, quas apprime nosse convenit eos, qui de altari vivunt. Quia vero novarum Rubricarum notitiam et intelligentiam viri ecclesiastici non aliter capient, nisi eas iterata et meditata lectione lustraverint simulque discussioni subiecerint, praesentibus commendamus ut in proxima autumnali Fratrum corona post privatam attentamque lectionem, ad solvendas nefors emergentes difficultates, discutiantur Rubricae, bulla „Divino afflatu“ publicatae, praesertim vero illae sub Tit. X. inscriptae, quae recentem statuunt disciplinam circa Missas votivas et defunctorum privatas ab anno 1913. observandam. Nr. 5992. Rubricae ad normam bullae „Divino afflatu'1, servandae in autumnali congregatione ruminentur. Quum ex Rubrica recenter inducta, ad calcem constitutionis apostolicae „Divino afflatu“ publici iuris facta et Tit. XIII. insignita, amodo in Commemoratione 00. FF. DD. officium de Octava Omnium Sanctorum penitus omitti, et unicum nonnisi illudque integrum de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum persolvi debeat; et quum insuper talis dispositio legislatoris iuxta temporariam dispositionem III. eidem Bullae adnexam, currente i am anno in usum omnino deducenda sit: praesentibus omnes et singulos, quos recitandi horas canonicas obligatio tenet, attentos reddimus, ut constituta die iamiam appetente, novum sibi tempestive procurare maturent Psalterium, a SS. D. N. Pio 28 Nr. 5993. Monitio de novo Psalterio quamprimum procurando.