Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

7 Nr. 780. Constitutio Apostolica de nova psal­terii in brevi­ario romano dispositione. II. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius;1 verum etiam ex more iarn in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio con­spicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox,1 2 atque psalmodia, eius hymnodiae filia, ut a de­cessore Nostro Urbano VIII appellatur,3 quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sen­tentia, qua ratione Deum laudare opor­teat quibusque verbis decenter confitean­tur.4 Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare 1 Hebr. 13, 15. 2 Homil. in Ps. I n. 2. 3 Bulla „Divinam psalmodiam.“ 4 Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor n. 10. se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eumP Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis in est ad excitanda in ani­mis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; . . . at Psalmorum liber, quasi paradisus om­nium reliquorum (librorum fructus) in se continens, cantus edit, et proprios insu­per cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius,2 qui recte ibi­dem addit: Mihi quidem videtur, psal­lenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos re­citet .3 Itaque Augustinus in Confessioni­bus : Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliqua­batur veritas in cor meum et exaestua­bat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis.4 1 In Psalm. 144 n. 1. 2 Epist. ad Marcell, cit. n. 2. 3 Op. cit. n. 12. Lib. IX cap. 6. 3

Next

/
Thumbnails
Contents