Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
126 Nr. 5130. .Responsa a<l dubia. conventuali, sive lectam extra chorum iuxta novas rubricas tit. XII. Die 12 Iunii 1912. Fi*. S. Car. Martinelli, Praefectus. L. t S. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secreiarius. Sacrae Rituum Congregationi pro opportuna solutione sequentia dubia proposita fuerunt, nimirum: I. Quando Dominica occurrit a die 25 ad diem 28 decembris inclusive, Rubrica praescribit Officium huius Dominicae die libera 30 decembris celebrandum. Nunc vero pluribus in dioecesibus dies 30 decembris impedita est aliquo festo novem Lectionum. Quaeritur: Quid agendum in casu ? II. Iuxta recentem Constitutionem „Divino afflatu“ tit. IV. n. 3. festum sanctissimi Nominis Mariae perpetuo assignatur diei duodecimae mensis Septembris. Quaeritur ergo: Num ecclesiae quae hoc festum tamquam Titulare usque ad hodiernam diem coluerunt Dominica infra octavam Nativitatis beatae Mariae Virginis sub ritu duplici I classis cum octava, • ipsum recolere in posterum debeant die duodecima Septembris cum Ecclesia Uni- ! ver sali, servatis privilegiis quae Titulari - bus competunt ? III. Pluribus in locis festum sanctissimi Nominis Mariae ritu duplici I classis cum octava recolitur. Quaeritur: An istis in locis Octava Nativitatis B. Mariae Virginis cesset omnino, adveniente festo sanctissimi Nominis; an potius suspendatur tantum, ita ut die decimaquinta Septembris agendum sit de die Octava ipsius Nativitatis, omissa commemoratione Octavae sanctissimi Nominis ? IV. Ex novis dispositionibus saepe accidit ut festa, sive duplicia maiora, sive sanctorum Doctorum simplificanda sint ob occursum alicuius festi translati ritus duplicis II classis. Quaeritur ergo: Num symbolum addendum sit in Missa de isto festo translato quod per se symbolum non admittat, si in ea facta sit commemoratio alicuius festi occurrentis ritus duplicis maioris aut minoris quod ius habeat ad symbolum in Missa? V. Collectae ab Ordinario imperatae, ex novis rubricis, tit. XI. omittendae sunt, quandocumque in Missa dicendae sint plusquam tres Orationes a rubrica eo die praescriptae. Quaeritur ergo: An Collectae omittendae sint, quando in Missis privatis, post tres Orationes eo die praescriptas, addita est oratio sanctissimi Sacramenti publice expositi, vel pro Papa aut episcopo in respectivis anniversariis electionis, seu consecrationis aut coronationis ? VI. Cum in tabella Occurrentiae perpetuae nuper ab ista S. Congregatione edita, evidenter mendum irrepserit typo- graphicum in quadrangulo in quo sibi invicem occurrunt Simplex cum Simplici, ubi legendus est numerus 7, et non 8, dubium oritur, an aliud pariter mendum sit in quadrangulis in quibus sibi invicem obveniunt Duplex maius et minus, cum Vigilia Epiphaniae, ubi loco numeri 3 videtur quod legi debeat numerus 6, eo quod Officium ipsius Vigiliae gaudeat privilegiis Dominicae, ac proinde praevalere debeat, ex novis Rubricis, Duplici minori et maiori quod non sit festum Domini. Quaeritur: An revera in praedictis duobus quadrangulis legendus sit