Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
122 erectae dioecesis quod attinet, praecipimus ut sit graeca antiqua, vernacula vero in functionibus tantum extraliturgicis toleretur eodem que modo quo in ecclesiis J latini ritus iuxta Sanctae Sedis decreta illa uti fas est. Quo vero memoratae novae dioecesis sacerdotibus tempus suppetat antiquae linguae graecae addiscendae, tribus tantum annis decretam huius dioecesis erectionem proxime sequentibus in singulis paroeciis ea lingua liturgia uti poterunt, quae hucusque usitata est, vetita prorsus hungarica lingua, quam, quum non sit liturgica, in sacra Liturgia nunquam adhibere licet. Haec autem Sanctae Sedis praescriptio ut religiosissime observetur, firmam spem fovemus Gubernium Hungáriáé, quemadmodum pacto se obstrinxit, Sacrorum Antistitibus pro tempore existentibus omne auxilium et assiduam operam fore colla- turum. Quapropter animum Nostrum gratum exhibere volentes in Maiestatem Suam Franciscum Iosephum Austriae Imperatorem et Hungáriáé Regem apostolicum ob munificentiam, qua omnes sumptus nunc et in posterum necessarios et opportunos pro dioecesis Hajdu-Doroghensis constitutione ex publico aerario ferendos statuit, item pro certo habentes eamdem Maiestatem Suam fore et deinceps prospecturam incremento ac prosperitati ecclesiarum quoque ritus orientalis sicut et aliarum in suis dominiis existentium, memoratae Maiestati Suae, eiusque Successoribus, ius Romano Pontifici pro tempore existenti nominandi seu praesentandi infra tempus a iure statutum ad dictam Hajdu-Doroghensem cathedralem ecclesiam dignum et idoneum ecclesiasticum virum iis omnibus praeditum dotibus quas sacri Canones requirunt, ab eodem Romano Pontifice in episcopum praeficiendum, concedimus. Dioecesim praeterea Hajdu-Doroghensem, ut praefertur erectam, iurisdictioni ac dependentiae sacrae Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis Rituum Orientalium subiicimus, simulque suffra- ganeam constituimus archidioecesis Latini ritus Strigoniensis, cuius archiepiscopi metropolitico iuri episcopos pro tempore existentes Hajdu-Doroghenses subdimus. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, nullo unquam tempore, ex quocumque capite vel defectu, aut quavis ex alia causa quantumvis iuri- dica, legitima, pia et privilegiata etiam ex eo quod causae propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae, seu iustificatae non fuerint, de subreptionis, aut obreptionis, vel nullitatis, aut in- validitatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et inexcogitabili ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente, defectu seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore, vel praetextu, aliave ratione, aut causa, etiam tali quae ad effectum validitatis earumdem praesentium necessarium foret exprimenda, notari, impugnari, in- validari, retractari, in ius vel controversiam vocari, aut ad viam et terminos iuris vel facti, aut gratiae seu iustitiae remedium impetrari, vel etiam Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso et impetrato, quempiam uti, seu iuvari posse in iudicio et extra illud, at-