Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
119 Nr. 512G Erectio Dioecesis Hajdu-Doroghensis. XIII. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Christifideles graeci ritus catholici, qui Hungáriáé Regno subsunt, nullo unquam tempore destitisse praeclaris fidei, pietatis ac studii erga apostolicam Sedem praebendis exemplis, apud omnes in comperto est. Nil mirum igitur si Romani Pontifices singulari benevolentia eos pro- sequuti fuerint, omnemque operam impenderint ut ecclesiastica hierarchia inter ipsos maiora in dies susciperet incrementa, novas dioeceses et sedes episcopales constituendo quoties id postulaverit sive auctus fidelium numerus, sive necessitas alia statuendi doctrinae fideique catholicae domicilia. Hoc sane praestitit f. r. Pius Papa Nonus, praedecessor Noster, qui, ut peculiaris suae voluntatis ac paternae sollicitudinis testimonium catholicis Rumenis tribueret, antiquis Rumeni ritus dioecesibus novas Lugosiensem et Armenopoli- tanam seu Szamosujváriensem Rumeno- rum addidit, e quibus praeterea unam constituit provinciam ecclesiasticam, titulo metropolitico eiusque iuribus ac privilegiis veteri sedi cathedrali Fogarasiensi et Albae Iuliensi tributis. Huiusmodi autem honorem catholici Rumeni non modo sunt j meriti, sed eodem in posterum ita digni facti sunt, sive fide firmiter tuenda ea que propaganda penes Rumenos schismaticos, sive amore ac filiali obedientia in Romanum Pontificem, ut catholicis totius Orientis virtutum omnium exemplum se praebuerint. Iam vero inter fideles Graeci ritus excreverunt etiam qui lingua hungarica i utuntur, quique iam a Sancta Sede instantissime petierunt ut dioecesis pro iisdem conderetur. Non est profecto dubi- j tandum hanc erectionem quam maxime conferre, quo Christiana religio, pax et i unio inter ipsos graeci ritus fideles variis sermonibus loquentes foveantur, arctiora reddantur vincula, quibus Regnum apo- stolicum S. Stephani devincitur Cathedrae Apostolorum Principis, item periculum avertatur probrosissimi illius abusus, a Summis Pontificibus pluries damnati, inducendi nimirum linguas vernaculas in sacram Liturgiám. Quapropter Nos, benigne excipientes vota Maiestatis Suae Francisci Iosephi Austriae Imperatoris et Rogis Hungáriáé apostoliéi, nec non preces venerabilium fratrum Nostrorum Cardinalis Primatis Archiepiscopi Strigoniensis aliorumque Í eiusdem Regni sacrorum Antistitum, omnibus sedulo ac maturo studio perpensis, 23