Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

69 Nr. 1241. Taxa pro missis manualibus. VI. Tam a districtibus vicearchidiacona- libus, quam a singulis parochis saepe ro­gatum fuit, ut perpetua Missarum onera fundamento Apostolicae facultatis, ubi justae rationes adessent, ita reducerentur, quatenus pro singulis Missis celebrandis ma­jor summa obveniret, quam illa, quae est consueta in hac archidioecesi taxa, nempe unius Coronae pro Missis manualibus. Cum autem Apostolica facultas re­ducendi Missas fundatas ea tantum ra­tione concedatur, „ut perpetua Missarum onera per tres annos et non ultra ad ra­tionem eleemosynae synodalis seu actu in ista dioecesi legitime vigentis reduci valeant“ : quaestio exorta est, num con­sultum esset stipendium Missarum ma­nualium augere? Hanc quaestionem discutiendam pro­posuimus ope Circularium Nostrarum die 2 Januarii anni 1909 editarum congre­gationibus districtualibus. Perpensis responsis ad Nos delatis, attentis insuper mutatis temporum con­ditionibus, quae ex una parte sacerdotum sustentationem in dies difficiliorem red­dunt, ex alia parte autem fidelibus ma­jora semper onera imponunt: votis pro augendo manualium Missarum stipendio Nobis pluries expressis satisfaciendum esse censuimus per moderatum augmentum taxae Missarum manualium hucadusque in archidioecesi Nostra consuetae. Vigore praesentium igitur tanquam taxam ordinariam in archidioecesi Stri- goniensi statuimus: 1. pro Missa manuali legenda sti­pendium 1 cor. 50 den. 2. pro Missa manuali cantata sine Libera stipendium 4 cor. ex qua summa 3 cor. competunt sacerdoti, 1 cor. autem cantori. 3. pro Missa manuali cantata cum Libera stipendium 7 cor. 50 den., ex qua summa 4 cor. obveniunt sacerdoti, 1 cor. 50 den. cantori, 1 cor. 50 den. ecclesiae et 50 den. aedituo. Haec tamen taxa ordinaria ita in­terpretanda est, ut sacerdotes hujus archi- dioecesis porro quoque accipere possint ac valeant stipendia minora adusque usi­tata pro Missis manualibus sive legendis sive cantandis, prohibeantur autem ab exigendo stipendio taxam nunc statutam excedente, nisi in quibusdam paroeciis vigore consuetudinis inveteratae aut fun­damento Canonicae visitationis jam hu­cusque majora offerrentur a fidelibus stipendia pro Missis manualibus ac taxa ordinaria, quae nunc statuitur. Hac occasione simul innovamus et inculcamus ea, quae nexu Decreti S. n

Next

/
Thumbnails
Contents