Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
146 Nr. 6466. In examine prosynodali approbati. Nr. 6413. Professor doctr. relig. approbatus. quae in dicto libro nec tamquam persolutae, nec tamquam aliis sacerdotibus vel Ordinario loci traditae notatae sunt, ab haeredibus ad supplendam Ordinario cum stipendio assignato transmitti possint. Hic liber (Diarium missarum) — prostat apud Fridericum Pustet Ratisbonae — sequentes debet babere rubricas : Tempus missae acceptae (dies et mensis), numerus, intentio missarum a petentibus acceptarum, in qua ecclesia vel quo altari persolvendae, eleemoysna vel stipendium, tempus missae persolutae (dies et mensis), adno- tationes. Nullus dubito, quin omnes ar- chidioecesis meae sacerdotes huic praescriptioni ad amussim satisfacturi sint. In examine prosynodali die 19. Sept. a. c. servato approbati sunt: Augustinus Falath cooperator in Gfalgócz, — Joannes Fúrika cooperator in Nagyoroszi, — Augustinus Gramantik secretarius Foederis Populi, — Leopoldus Gregorovits cooperator in Gfúta, — Rudolphus Janik cooperator in Krakován, — Georgius Kégly capellanus localis in Tokod, — Paulus Kottvdn administrator in Nahács, — Carolus Toller cooperator in Váguj- hcly, — Michael Uhrik curatus castrensis, — Adalbertus Zatkovits Professor doctrinae religionis. Michael Uhrik facto tentamine coram commissione examinatoria professorum doctrinae religionis die 20. Sept. a. c. professor doctrinae religionis ordinarius approbatus est. Non cessat mors in acie huius archi- dioeceseos Cleri grassari. Trium fratrum Vobis iterum e vita excessum annuncio. 1. Pór Antonius, Suae Sanet. S. Pont. Praei, domesticus, Abbas S. Henrici, Canonicus E. M. S., Archidiaconus Hontensis, Academiae scient. Hung, membrum, die 8. mensis Sept. a. cur. anno aetatis 77, sacerdotii 54 sacramentis provisus in Domino obiit, scripta historiam patriae praeclara eruditione illustrantia necnon opera beneficentiae omni laude dignissima relinquens. 2. Juracsek Aloysius, em. parochus eccl. Vágszentkereszt, anno aetatis 58, sacerdotii 34 die 2. Oct. a. cur. in Pásztó mortuus est. 3. Kovács Theodosius, spiritualis cleri grem. Strigoniensis anno mortalis aevi 83, sacerdotii 60 die 6. Oct. a. cur. sacramentis provisus ad aeternitatem evocatus est. Misericordiarum Patrem, Deum omnipotentem supplices exoremus, ut fratres nostros, quos inter ministros et dispensatores suorum mysteriorum elegit, cum iis, qui bene ministraverint, partem .recipere et in gaudium suum faciat introire. Nr. 6077. Obitus Antonii Pór, Aloysii Jura- esek, Theodosii Kovács. Illmus ac Emus D. Com. Pongrácz Adolphus erga proprias preces relevatus est a munere VAD. ordinarii districtus Csejte. Illmus ac Emus D. Walter Julius commissionis examinatoriae professorum doctrinae religionis in scholis mediis applicandorum Praeses nominatus est. Reviczky Bariholomaeus VAD. ord., — Bieliczky Justinus VAD. sur. et schol, elem. Insp. nominatus est pro dist. Csejte. Machovich Julius parochus in Tar- doskedd, VAD. ord. constitutus est pro districtu Érsekújvár. 'Nr. 6305. Mutationes personales. I 1