Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
67 VI. Nr. 1735. Dubia circa Ecclesiae et Altarium Consecrationem. Emus Dims Paulus Huyn, Episcopus Brunensis, Sacrorum Rituum Congregationi ea quae sequuntur reverenter exposuit : I. In Consecratione Ecclesiae consecratum fuit Altare, cuius mensa habebat sex cruces, nempe quatuor in angulis, quintam in medio et sextam supra lapidem quo clauditur sepulchrum reliquiarum. Signatae porro sunt cum aqua primae quinque cruces, at cum sacris oleis tantum primae quatuor et sexta, omissa quinta. Quid in casu faciendum? Hinc quaeritur: II. An signandae et ungendae sint primae quinque cruces, an primae quatuor et sexta? III. An responsum huic quaestioni j valeat etiam pro Altaribus portatilibus ? IV. An in Consecratione Altarium portatilium Episcopus consecrans debeat ipse omnes cruces propria manu ex incenso formare et candelas imponere; an his in actionibus a sacerdotibus adiuvari possit ? Et Sacra Rituum Congregatio, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio, omnibus perpensis, ita rescribendum censuit: Ad I. Orator seu consecrans in casu acquiescat. Ad II. Affirmative ad primam partem ; negative ad secundam. Ad III. Affirmative. Ad IV. Episcopum consecrantem in praedictis actionibus posse adiuvari a sacerdotibus. Atque ita rescripsit, die 14 Ianuarii 1910. Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectas. L. f S. Ph. Can. di Fava, Substitutus. Rmus Dnus Willibrordus Benzler, Episcopus Metensis, exposuit quae sequuntur : Decreto Sacrorum Rituum Congregationis, diei 25 Augusti 1909, festum Sanctarum Martyrum Perpetuae et Felicitatis, ad ritum duplicem minorem evectum est pro tota Ecclesia, ipsi que ad- signata est, ut dies quasi-natalitia, sexta Martii. Quaeritur: Utrum in Ecclesia propria, Festum harum Ss. Martyrum Titulare, quod hucusque celebrabatur die septima Martii, translato Festo S. Tho- mae Aquinatis, amodo recoli debeat die sexta Martii, an potius relinquendum sit in die natalitio? Et Sacra eadem Congregatio, exquili ,Nr. 1738. De festo San- " ctarum Martyrum Perpe- tuae et Feli- . citatis in Ecclesia pro- L pria. Ii l> L k 1