Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
268 nem debite servandum iuvabit, si, ordo seu tabella distributionis adorantium valvis ecclesiae affigatur, ut ita adorationis hora cuique facile innotescat. Quoniam vero sacerdotes in hoc religionis et obsequii officio saecularibus exemplo praeire deceat vel maxime, iidem Sacramentum semel iterumque per diem visitent. IV. Ubi statuta perpetuae adorationis dies in Dominicam Palmarum inciderit, ipsa palmarum benedictio, si fieri debeat, facienda erit ad aram lateralem servatis omnibus cerimoniis in Missali Romano descriptis, sed absque processione. (S. R. C. 17. Sept. 1822. n. 2621.) Quodsi ecclesia sit nimis angusta, vel unicum in eadem habeatur altare et benedictio palmarum absque incommodo seu populi admiratione omitti nequeat, tunc expedit ut SS. Sacramentum decenti velo albi coloris interea occultetur; vel si processio etiam instituitur (quod tamen non convenit), SS. Sacramentum initio processionis in tabernaculum reponatur; finita autem processione rursus exponitur, absque tamen benedictione. Eodem modo agendum ob similem rationem in festo B. M. V. Purificantis et feria IV. Cinerum. V. A mane feriae V. in Coena Domini usque ad Sabbatum Sanctum inclusive ab expositione, de qua agitur, omnino abstinendum est (S. R. C. 18. Maii 1883. n. 3574.) et in ecclesiis, ubi secus his diebus facienda esset, liac tantum vice omittenda est, neque in aliam diem transferenda. VI. In festo S. Marci et rogationum diebus nihil obstat, quominus SS. Sacramentum patenter exponatur. Attamen si processio instituitur, curandum est, ut sufficiens interea adsit adorantium numerus, nisi interim SS. Sacramentum in tabernaculum reponatur, ut de Dominica Palmarum dictum est. VII. In solemni commemoratione Omnium Defunctorum (die 2. Novembr.) licet recitare officium defunctorum et celebrare Missam solemnem et etiam privatam de Requiem, in colore nigro, non tamen ad altare expositionis. Si unicum sit altare, tunc officium et Missa celebrentur in paramentis coloris violacei (S. R. C. 27. Jun. 1868. decr. gen. n. 3177.) Si in tali ecclesia plures sacerdotes celebrent, fieri potest unica Missa de Octava Omnium Sanctorum aut votiva de SS. Sacramento (haec sine Gfl. sine Cr.) cum orationibus tempori congruentibus. (S. R. C. 14. Junii 1873. n. 3302.) VIII. SS. Sacramentum exponatur in prima Missa, celebrata in eadem ecclesia; et quidem si hostia iam pridie consecrata sit, tunc Sanctissimum exponitur initio Missae; si autem hostia infra Missam eadem die celebrata consecratur, tunc expositio fiet finito ultimo Evangelio, et haec praxis utpote universalis ubique a modo observetur. In hac Missa, ubi consecratur hostia mox publicae adorationi exponenda, facienda est commemoratio SS. Sacramenti, licet in fine tantum exponatur. (S. R. C. 15. Maii 1819. n. 2598.) IX. Ruri, ubi unicus est sacerdos, et adorationis dies in Dominicam aut festum fori inciderit, expositio fieri debet summo mane hora statuta cum s. hostia pridie iam consecrata; Missa vero parochialis officio conformis celebratur tempore alias solito, et quidem coram Sanctissimo patenter exposito. X. Quando Sanctissimum exponitur initio Missae, sacerdos accedens ad altare, collocato calice a latere Evangelii