Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
219 Nr. 6893. Declarationes circa Motum proprium „Sacrorum Antistitam“. XIX. Propositis ad hanc Sacram Congregationem quae sequuntur dubiis circa Motum proprium Sacrorum Antistitum, datum die prima mensis huius: I. An praeceptum quod nemo theologiae laurea sit donandus, nisi prius in philosophicis disciplinis lauream obtinuerit, vel saltem de curriculo in philosophia scholastica absoluto certum praebuerit testimonium, stricte sit observandum? II. An praescriptio Consilium vigilantiae altero quoque mense congregandi sit item stricte intelligenda? III. An tamen ii, qui Consilium vigilantiae constituunt, si longe distent a civitate episcopali et legitime impediti sint ab interveniendo, possint, adducta causa impedimenti, scripto transmittere relationem suam? IV. An prohibitio alumnis in seminariis et ecclesiasticis collegiis facta legendi diaria quaevis et commentaria quantumvis optima etiam ad iuvenes regulares in monasteriis et in congregationibus studiis operam dantes extendatur? V. An quotannis doctores in seminariis teneantur textum, quem sibi quisque in docendo proposuerit, vel tractandas quaestiones, sive theses, Episcopis exhibere, et ineunte anno iusiurandum dare? VI. An idem quotannis praestare debeant suis moderatoribus doctores seu lectores in ordinibus religiosis ante auspicandas praelectiones ? VII. An ad iusiurandum praestandum teneantur confessarii et sacri concionato- res iamdudum adprobati, et parochi, beneficiarii atque canonici in possessione beneficii, nec non officiales omnes in curiis episcopalibus et romanis congregationibus vel tribunalibus, religiosarumque familiarum et congregationum moderatores, qui in praesenti sunt in officio? VIII. An in casibus patricularibus, data i usta causa, Episcopi et Moderatores ordinum et congregationum religiosarum delegare possint ad recipiendum iura- mentum sacerdotem aliquem sive saecularem sive regularem in aliqua dignitate vel officio constitutum? IX. An ad Sanctum Officium sint deferendi non solum qui iusiurandum violaverint, sed etiam qui iurisiurandi formulam subscribere renuerint ? X. An Episcopi et Moderatores regularium possint commendationis litteras absque nota concedere suis subditis, qui alicubi a praedicatione fuerint prohibiti? XI. An invitari possint sacri oratores, qui in aliquo loco ab Episcopis fuerint improbati ? SSmus Dominus Noster in audientia 34