Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
207 Nr. 5215 De visitatione pastorali archi- dioecesis. XVIII. Venerabili Clero. Ne dominici agri custodibus somnum agentibus veniat inimicus homo et superseminet zizaniam, qua boni frumenti semen oppressum ac labefactatum spem ac vota Ecclesiae decipiat, sapientissime lege cautum est per sacros canones et praesertim per Synodum Tridentinam, ut sacrorum Antistites singulas dioe'ceseos sibi concreditae partes identidem perlustrent mature- que malorum initiis idonea et efficacia remedia suppeditent. Huc proprie spectat finis, quem Tridentini Patres in sacrae visitationis lege sancienda sibi proposuerunt. Solemniter (Sess. 24 cap. III. de ref.) professi sunt, quod visitationis „praecipuus sit scopus sanam orthodoxamque doctrinam inducere, bonos mores tueri, pravos corrigere, populum cohortationibus et administrationbus ad religionem, pacem, innocentiamque accendere, cetera prout locus, tempus et occasio feret ex visitantium prudentia ad fidelium fructum constituere.“ Cum autem amplitudo arcliidioecesis Nostrae viriumque infirmitas baud parum impediant, quominus huic gravi officio ipsimet in persona satisfaciamus et archi- dioecesim Nostram Visitatione pastorali alioquin longiori iam tempore intermissa propriis oculis penitius inspiciamus; cumque juxta eandem Synodum tridentinam Arcliidiaconorum munus sit Episcopo impedito in hac Visitatione pastorali auxilium praestare: partes Nostras Illustrissimis ac llevdssimis Dominis, Archi- diaconis archidioecesis Nostrae demandandas et committendas esse duximus. Attribuimus et delegavimus igitur hunc in finem omnibus et singulis Archi- diaconis arcliidioecesis Nostrae omnem auctoritatem eatenus necessariam, quatenus in universa, quae seu vitio et negligentia personarum seu injuria temporum collapsa sunt et a disciplina Ecclesiae desciverunt, praesertim in ea, quae ad domus Dei decorem, salutem animarum, ad officii divini, Missarum, concionum et ceterarum obligationum implementum, ad ritus denique Ecclesiae praescriptos pertinere videbuntur, diligenter fidei iterque inquirere atque compertis defectibus congruam medelam afferre possit ac valeat monendo videlicet Curiones sacros, arguendo, increpando, quos opus est, alios autem ad constantiam in bono, ad animum in adversis infracte custodiendum excitando, omnibus denique, ut spe etiam retributionis aeternae digne ministerio suo ambulent, sollicite inculcando. 32