Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

172 liabitis, suaviter quidem sed constanter suas quisque partes suscipiant; memores quae Leo XIII in Constitutione aposto­lién Officiorum ac munerum1 praescribe­bat: Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros aliaque scripta noxia in sua dioecesi edita vel diffusa proscribere et e inanibus fidelium auferre studeant. Ius quidem his verbis tribuitur sed etiam officium mandatur. Nec quis­piam hoc munus officii implevisse autu­met, si unum alterumve librum ad Nos detulerit, dum alii bene multi dividi pas­sim ac pervulgari sinuntur. — Niliil au­tem vos teneat, Venerabiles Fratres, quod forte libri alicuius auctor ea sit alibi facultate donatus, quam vulgo Imprima­tur appellant: tum quia simulata esse possit, tum quia vel negligentius data vel benignitate nimia nimiave fiducia de au­ctore concepta, quod forte postremum in Religiosorum ordinibus aliquando evenit. Accedit quod, sicut non idem omnibus convenit cibus, ita libri qui altero in loco sint innocentes, nocentes in altero ob rerum complexus esse queunt. Si igi­tur Episcopus, audita prudentum senten­tia, horum etiam librorum aliquem in sua dioecesi notandum censuerit, potesta­tem ultro facimus immo et officium man­damus. Res utique decenter fiat, prohi­bitionem, si sufficiat, ad clerum unum coercendo, integro tamen bibliopolarum catholicorum officio libros ab Episcopo notatos minime venales habendi. — Et quoniam de his sermo incidit vigilent Episcopi ne, lucri cupiditate, malam li­brarii mercentur mercem: certe in ali­quorum indicibus modernistarum libri abunde nec parva cum laude proponun­1 XXV ian. MDCCCXCVII. tur. Hos, si obedientiam detrectent, Epi­scopi, monitione praemissa, bibliopolarum catholicorum titulo privare ne dubitent; item potioreque i ure si episcopales au­diant : qui vero pontificio titulo ornantur, eos ad Sedem Apostolicam deferant. — Universis demum in memoriam revoca­mus, quae memorata apostolica Constitu­tio Officiorum habet, articulo XXVI: Omnes, qui facultatem apostolicam con­secuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet aut ephemerides ab Ordi­nariis locorum proscriptas, nisi eis in apostolico induito expressa facta fuerit potestas legendi ac retinendi libros a quibuscumque damnatos. IV. Nec tamen pravorum librorum satis est lectionem impedire ac venditio­nem ; editionem etiam prohiberi oportet. Ideo edendi facultatem Episcopi severi­tate summa impertiant. — Quoniam vero magno numero ea sunt ex Constitutione Officiorum, quae Ordinarii permissionem j ut edantur postulent, nec ipse per se Episcopus praecognoscere universa potest; in quibusdam dioecesibus ad cognitionem faciendam censores ex officio sufficienti numero destinantur. Huiusmodi censorum institutum laudamus quam maxime : illud - que ut ad omnes dioeceses propagetur non hortamur modo sed omnino prae­scribimus. In universis igitur curiis epi­scopalibus censores ex officio adsint, qui edenda cognoscant: hi autem e gemino clero eligantur, aetate, eruditione, pru­dentia commendati, quique in doctrinis probandis improbandisque medio tutoque itinere eant. Ad illos scriptorum cognitio deferatur, quae ex articulis XLI et XLII memoratae Constitutionis praevio subsunt

Next

/
Thumbnails
Contents