Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

159 Nr. 5609. De amotione administra­tiva ab officio et beneficio cnrato. XV. DECRETUM. Maxima cura semper Ecclesiae fuit, ut christiano populo praeessent et anima­rum saluti prospicerent selecti e sacerdo­tum numero viri, qui vitae integritate niterent et cum fructu suis muniis funge­rentur. Quamvis autem, ut hi rectores quae paroeciae utilia aut necessaria esse iudi- carent alacriore possent animo suscipere soluti metu ne ab Ordinario amoverentur pro lubitu, praescriptum generatim fuerit, ut stabiles in suo officio permanerent; nihilominus, quia stabilitas haec in salu­tem est inducta fidelium, idcirco sapienti consilio cautum est, ut eadem non sic urgeatur, ut in perniciem potius ipsorum cedat. Quapropter, si quis scelestus creditum sibi gregem destruat magis quam aedi­ficet, is debet, iuxta antiquissimum et constantem Ecclesiae morem, quantum fas est, instituto iudicio de crimine, bene­ficio privari, hoc est a parochiali munere abduci. Quod si, vi canonici iuris, crimi­nali iudicio ac poenali destitutioni non sit locus; parochus autem hac illäve de causa, etiam culpa semota, utile ministe­rium in paroecia non gerat, vel gerere nequeat, aut forte sua ibi praesentia noxius evadat; alia suppetunt remedia ad animarum saluti consulendum. In his potissimum est parochi amotio, quae oeconomica seu disciplinaris vulgo dicitur, et nullo iudiciali apparatu, sed admini­strativo modo decernitur, nec parochi poenam propositam habet, sed utilitatem fidelium. Salus enim populi suprema lex est: et parochi ministerium fuit in Eccle­sia institutum, non in commodum eius cui committitur, sed in eorum salutem pro quibus confertur. Verum, quum de hac amotione cano­nicae leges haud plane certae perspicu- aeque viderentur, coetus Consultorum et Emorum Patrum ecclesiastico codici con­ficiendo praepositus, rem seorsim ac re­petito studio tractandam suscepit ; colla- tisque consiliis, censuit formam quandam accuratiorem esse statuendam, qua gravis haec ecclesiasticae disciplinae pars rege­retur. Quae studia quum SSmus D. N. Pius PP. X et vidisset et probasset, quo tutius in re tanti momenti procederet, sententiam quoque sacrae huius Congre­gationis Consistorialis exquirendam duxit. Qua excepta et probata, ut Ecclesia pos­set, nulla interiecta mora, novae huius disciplinae beneficio frui, decretum per 24

Next

/
Thumbnails
Contents