Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
84 Nr. 2557. Adprobantui litaniae in honorem s. Ioseph sponsi B. Mariae V., eisque andne- ctitur indulgentia. — inter statuta dioecesana esse referendam. Vigore praesentium declaramus et promulgamus hanc Antistitum Hungáriáé conventionem abhinc Statutum Dioece- sanum consitutere. Sua Sanctitas indulgere dignata est, ut Litaniae in honorem sancti patriarchae Joseph a Sacrorum Rituum Congregatione adprobatae tum private, tum publice recitari ac decantari valeant. Decreti et Litaniarum tenor est sequens: URBIS ET ORBIS Sanctissimus Dominus noster Pius Papa X, inclytum patriarcham S. Ioseph, divini Redemptoris patrem putativum, Deiparae Virginis sponsum purissimum, et catholicae Ecclesiae potentem apud Deum patronum, cuius glorioso nomine a nativitate decoratur, peculiari atque constante religione ac pietate complectitur. Hinc supplicibus enixisque votis et precibus plurium sacrorum Ecclesiae Antistitum et Praepositorum ordinum religiosorum, prae- eunte Abbate generali Cisterciensium reformatorum, libenter obsecundans, suorum Decessorum fel. rec. Pii IX et Leonis XIII exempla, acta et decreta de cultu ipsius S. Ioseph edita, toto animo ac voluntate per hoc novum decretum prosequi statuit. Eapropter, quo omnes et singuli christifideles, cuiusvis sexus, status et conditionis, cum filiali ac religioso affectu ac firma solidaque spe eximias Nazarenae Familiae nutritii et custodis virtutes frequenter recolant ac studiose imitentur, validamque opem, praesenti tempore, humanae familiae ac societati congruentem, iteratis invocationibus ferventer implorent, Litanias in honorem I S. Ioseph, sacrorum Rituum Congregationis examini ac iudicio subiectas, atque ab ipsa dignas adprobatione recognitas, de eiusdem sacrae Congregationis consulto, ac referente infrascripto Cardinali Praefecto et Ponente, apostolica sua auctoritate adprobavit; easque in vulgus edi, atque in libris liturgicis, post alias Litanias iam adprobatas, inseri ita indulsit, ut in universa Ecclesia tum private, tum publice, recitari et decantari valeant. Insuper eadem Sanctitas Sua omnibus et singulis cliristifidelibus has Litanias in honorem sancti patriarchae Ioseph persolventibus, tercentum dierum indulgentiam, semel in die lucrandam, et animabus in expiatorio carcero detentis etiam applica- i bilem, benigne concessit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 18 Martii i 1909. Fr. S. Card. Martinelli, L. f S. Praefectus. t D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. LITANIAE DE S. IOSEPH Kyrie, eleison. ' Christe, eleison. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Pater de coelis, Deus, Fili, Redemptor mundi, Deus, Spiritus sancte, Deus, Sancta Trinitas, unus Deus, Sancta Maria, Sancte Ioseph, Proles David inclyta, Lumen Patriarcharum, Dei Genitricis sponse, Custos pudice Virginis, Filii Dei nutritie, diserere nobis. Ora pro nobis.