Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
82 Evidens autem est hanc regulam de testimonialibus requirendis non sine causa a sacris canonibus esse statutam; sed imo ex sapientissima ac providentissima cautione, ne scilicet indigni promoveantur. Utique addit Eminentia Vestra lima in susceptione alumnorum quam sollertissimam curam adhiberi, adeo ut nonnisi testimoniis parochorum propriorum et professorum religionis qui vitam ac mores eorum (laicorum) accuratius et intimius cognoscere valent, probati recipiantur; unde concludit quod modus ordinationis sine litteris testimonialibus Episcopi originis vel domicilii prout apud nos in usu est, legitimari absque omni periculo potest. Verum experientia docuit non nimium fidendum esse attestationi parochi, qui potest esse persona ignota, in remotis locis sita, quandoque minus probata, vel rationibus consanguinitatis, utilitatis seu aliis minus rectis causis mota ad favorabile testimonium emittendum. Insuper s. ordinatio res est tantae gravitatis et tam magnae consequentiae, ut praetergredi non possit indicium illius cui potissimum in Ecclesia commissum est oves suas pascere et cognoscere. Denique cum ante admissionem laici extradioecesani in Seminario eiusque ordinationem, notitiae exquirantur, non intel- ligitur cur non postulentur ab eo qui debitum, probatum canonicum testimonium ferre potest, poti usquam ab aliis qui legitimi testes non sunt et necessaria carent auctoritate. Cum autem dispensationes hac in re ; prorsus insuetae sint, utpote, valde periculosae; ideoque S. Congregatio censuit servandum esse jus commune, et consequenter laicum extradioecesanum in Seminario admitti non debere, et eo minus ad ordines promoveri sine testimonialibus j a jure requisitis. Quo vero ad incardinationem, Eadem S. Congregatio censuit permitti posse probante Ssmo Dno Nostro, ut admissio laici extradioecesani in Seminario, dummodo fiat praeviis testimonialibus litteris Episcopi proprii, haberi possit et aequiparari incardinationis decreto, si tamen omnes Hungáriáé Episcopi in hoc conveniant, 1 idque in dioecesanis statutis referant, adeo ut nullus in posterum dubitandi ambitus detur. Quo denique ad juramentum et clericalem tonsuram, norma statuta sub num. 8. decr. 24 nov. 1906. expedit ut gene- ratim servetur. Sed cum Em. Vestra referat necessitatem hodiernam postulare ut Seminariorum alumni, etiam ante Susceptionem ordinis subdiaconatus, munus subdiaconi in missis solemnibus aliquando J adimpleant, idque impediri si prima tonsura ad maiorem aetatem differatur, S. Congregatio censuit suplicandum Ssmo, ut permittat praefatum subdiaconi munus exerceri a Seminariorum alumnis ecclesiastico habito indutis, etiam si ad tonsuram admissi non fuerint, usque dum praesens necessitas et cleri defectus in Hungária perseveret. Facta autem de his omnibus relatione Ssmo Dno Nostro ab infrascripto Card. Praefecto Sanctitas sua votum S. Congregationis ratum habuit et probavit. Quod dum Em. Vestrae limae notum facio, Eiusdem manus humillime deosculor. E. V. Rmae Romae, 18. Junii 1907. Humillimus Addmus servus verus fVincentius Card. Ep. Praenest. Praef. C. De Lai secret.