Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

80 illa a fidelibus tamquam innoxia consi­derentur, numerusque eorum periculose —- proh dolor — crescens in dies au­gescere pergat. Quos de talibus nuptiis contrahendis meditari noveritis, moneatis atque ad- hortemini sedulo, ne consilium suum exe- quantur. Absit, ut dissentientes a nobis in fide charitate non prosequamur: sed edo­cendi sunt fideles, hanc ipsam charitatem, quae ex sese universalis est, limites ha­bere a Deo praefixos, qui praeteriri neque­unt, quin ipsa charitas in vitium dege­neret. Si qui tamen e fidelibus ab liuius- modi matrimonio ineundo prorsus desi­stere nollent, omnes Vestros conatus eo dirigite, ut pars catholica praescriptas cautelas et praesertim legalem securita­tem de catholica omnis utriusque sexus prolis educatione praestando id efficiat, ut impedimentum matrimonii mixti dispensa­tione legitima removeatur et tale connu- bium coram Ecclesia licitum reddatur. Quoad illos vero, qui necessariis cau­tionibus non interpositis nec impetrata Ecclesiae licentia nuptias mixtas inierunt, singularem Vestram sollicitudinem ex­poscimus. Nullis studiis parcatis, ut Ve­stra diligentia, prudentia ac solertia erran­tes hasce oves ad saniorem mentem re­ducere illasque S. Matri Ecclesiae recon­ciliare queatis. De poenitentia talium nunquam desperandum, praesertim cum ipsa matrimonii, utut illicite contracti, vahditas haud exiguum conversionis im­pedimentum removeat. Catholicos, qui dictas nuptias illicite ac temere iniverunt, opportuno tempore admoneatis in chari­tate Dei et patientia Christi, ut ad poe­nitentiam excitati damnum spirituale sibi et futurae proli suae illatum reparare conentur suisque satisfaciant obligationi­bus, ei imprimis, qua erga proles suos semper tenebuntur, ad catholicam vide­licet illorum omnium educationem pro viri­bus procurandam. Quamvis enim leges civiles ac praesertim dispositiones scholares educationem catholicam ejusmodi prolium difficilem reddant, illam tamen impossibi­lem haud esse, quotidiana fere docet experientia. Plurimum certe in hac re a bona voluntate et zelo partis catholicae dependet. Quousque autem catholici hu- iusmodi de culpa non doleant et se vere paratos non exhibeant ad ea praestanda, quae Ecclesia, dum mixta matrimonia permittit, nunquam non requirit, procul dubio absolutionis prorsus incapaces exi- stunt. Si tamen ad cor suum aliquando rediverint, ac sincera reatus sui dete­statione, quantum in se est, malum, cuius causa fuerant, reparare polliciti fuerint, absolutio eis deneganda non est. Nam Sancta Mater Ecclesia suae misericordiae viscera vere poenitentibus nunquam praecludit; ministra est enim Illius, qui venit quaerere et salvum fa­cere, quod perierat. Necque sollicitudo Vestra praecavendi matrimonia mixta a cura eorum, qui desponsationi jam proximi sunt, demum incipiat. Verum pueros puel­lasque ab ipsa tenera aetate in timore Dei, in fide firma, Ecclesiae verae amore, status gratiae aestimatione et Sacramen­torum frequentia educate et ita mixto­rum connubiorum periculum in ipsa ra­dice suffocare nitamini. Assiduis demum, Ven. Fratres, Deum exoretis precibus, ut fidem in mentibus fidelium Vestrorum augere eosdemque ab omni fidei naufra­gio praeservare misericorditer dignetur. Vita praeterea Vestra — ut verbis uta-

Next

/
Thumbnails
Contents