Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
77 aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum“ comprehendantur tantummodo Constitutio Provida Pii PP. X.; an potius comprehendantur quoque Constitutio Benedictina et cetera eiusmodi indulta impedimentum clande- stinitatis respicientia. V. Num in imperio Germaniae catholici, qui ad sectam haereticam vel schi- smaticam transierunt, vel conversi ad fidem catholicam ab ea postea defecerunt, etiam in iuvenili vel infantili aetate, ad valide cum persona catholica contrahendum adhibere debeant formam in decreto Ne temere statutum, ita scilicet, ut contrahere debeant coram parocho et duobus saltem testibus. — Et quateus affirmative: VI. An, attentis peculiaribus circumstantiis in imperio Grermaniae- existentibus, opportuna dispensatione provideri oporteat. Quibus vero dubiis Emi Patres responderunt in comitiis die 1 Febr. anni 1908 habitis: Ad IV. „Comprehendi tantummodo Constitutionem Provida, non autem comprehendi alia quaecumque decreta, facto verbo cum Ssmo; et ad mentem.“ Ad V. „Affirmative1“ Ad VI. „Negative ideoque servetur decretum Ne temere.“ Porro ad sequentia dubia: II. An in art. XI. §. 2. eiusdem (Ne temere) decreti sub nomine acatholicorum comprehendantur etiam schismatici et haeretici rituum Orientalium. III. Num exceptio, per Const. Provida in Germania inducta, censenda sit uti mere localis, aut etiam personalis. Emmi Patres (die 28 Martii anni 1908) responderunt: Ad II.-um Affirmative. Ad III.-um Exceptionem valere tantummodo pro natis in Germania ibidem matrimonium contrahentibus, facto verbo cum Ssmo. Hisce documentis praemissis constituitur fundamentum quoque et principium instructionis pro praxi inferius appositae. Matrimonia enim catholicorum inter se ex lege positiva per manifestationem mutui consensus in forma ab ecclesia prius in decreto „Tametsi“ (Cone. Trid. sess. XXIV. c. 1 de ref. matrimonii, „forma tridentina“) et inde ab anno 1908 in decreto „Ne temere“, praescripta datam fiunt valida. E contrario matrimonia mixta (quae privilegio supra notato comprehenduntur) valida fiunt per solam manifestationem mutui consensus in forma naturali factam quin formam huius manifestationis mutui consensus Ecclesia praescribat aut determinet. Insistendo igitur liuicce principio in- que memoriam revocatis iis, quae de hac materia in communibus episcoporum Hungáriáé litteris circularibus die 31. Augusti 1895. editis, (in specie vero puncto ea- rundem 11.) dicta et praescripta sunt, pro praxi, quae sequuntur statuimus vo- bisque observanda inculcamus: I. Per novam S. Congregationis decisionem nihil mutatur quoad matrimonia catholicorum inter se inita. Item nihil mutatur quoad matrimonia acatholicorum inter se contracta, dummodo uterque con- iugum acatholicorum tempore initi sui matrimonii vere „acatholicus“ fuerit in sensu decreti „Ne temere“, id est: dummodo non fuerit in catholica Ecclesia bapti satus aut quondam ab haeresi ad Ecclesiam catholicam conversus, (art. XI. §. 1.). Matrimonia igitur „acatholicorum“ in sensu modo exposito sumptorum, prout jam dictum est, valida sunt, etiam si