Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

156 qualitatis tamen quam numeri potius sollicita, ingressum in novitiatum et pro­fessionem votorum ita moderata est, ut eos tantum decreverit ad evangelica con­silia in religiosis Domibus servanda esse admittendos, qui divinae vocationis argu­menta praeberent. Ipsum quoque pro­bationis tempus, quod votorum emissio­nem praecedit, ad hoc instituit, ut animi non solum religiosis imbuerentur virtutibus, sed etiam a Superioribus rite explorarentur. Debilitata tamen in regionibus non paucis vitae Christianae disciplina, Apo- stolica Sedes ingressum in religiosas Fa­milias, examen tyronum et experimentum vitae religiosae, paullatim, progressu temporis, severiori quadam ratione ordi­navit, editis ad rem legibus, qua spem perseverantiae et prosperi exitus firmiorem redderent. Quum vero compertum sit, longe melius esse, ut aliqualiter claudantur ianuae ingredientibus, ne postea late rese­rentur exeuntibus, sanctissimus Dominus noster Pius Papa X committere dignatus est huic sacrae Congregationi negotiis Religiosorum Sodalium praepositae, ut severiori huiusmodi Ecclesiae disciplinae insistens in admittendis alumnis ad novi­tiatum et vota, haec statueret, ab omnibus religiosis virorum Familiis, graviter onerata Superiorum conscientia, fideliter in poste­rum servanda, quae sequuntur: Nullimode, absque speciali venia Sedis Apostolicae, et sub poena nullitatis professionis, excipiantur, sive ad novitia­tum sive ad emissionem votorum postu­lantes : 1. ° qui e collegiis etiam laicis ob inhonestos mores vel ob alia crimina expulsi fuerint; 2. ° qui a seminariis et collegiis eccle­siasticis vel religiosis quacumque ratione dimissi fuerint; 3. ° qui, sive ut professi sive ut novitii, ab alio Ordine vel congregatione religiosa dimissi fuerint; vel, si professi, dispensationen votorum obtinuerint; 4. ° qui iam admissi, sive ut professi sive ut novitii, in unam provinciam alicuius Ordinis vel congregationis et ab ea dimissi, in eandem vel in aliam eius­dem Ordinis vel congregationis provinciam recipi nitantur. Contrariis quibuscumque, etiam spe­ciali mentione dignis, non obstantibus. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. L. f S. D. L. Janssens, 0. S. B., Secretarius. In sequelam huius declarationis DD. Curatos hisce invio, ut dispensationes Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum sequens dubium propo­situm fuit: an, iuxta tenorem formularum sacrae Congregationis de disciplina Sa­cramentorum, in concessione dispensati­onum ab impedimentis matrimonialibus ex causis inhonestis intelligi debeat tacite concessa Ordinario etiam facultas decla­randi legitimam prolem susceptam ante executionem dispensationis et celebra­tionem matrimonii. Eadem S. Congregatio, re mature perpensa, respondere censuit: Negative, sed requiri ut prolis legitimatio ab ora­toribus petatur eaque in rescripto con­cedatur. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congr., die 29 Ianuarii 1909. L.fS. D. Card.FERRATA, Praefeci. Ph. Gfiustini, Secretarius. Nr. 6529. Decretum S. Congr. de Sacramentis de legitima- tione prolium jam suscepta­rum in re­cursibus dis- pensationa- libus expres­se petenda.

Next

/
Thumbnails
Contents