Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

106 impellunt, sed vesanus in Deum furor in eiusque admirandum opus, Ecclesiam. Ex concepto eiusmodi odio, tamquam ex ve­nenato fonte, scelerata illa consilia erum­punt Ecclesiae opprimendae summoven- daeque a coniunctione societatis humanae; inde ignobiles voces clamitantium eam esse demortuam, quam nihilominus op­pugnare non desinunt; quin etiam eo audaciae insaniaeque procedunt, ut omni libertate spoliatam criminari non dubi­tent quod in hominum genus, quod in rempublicarn utilitatis conferat nihil. Idem infensus animus efficit, ut illustriora Eccle­siae atque Apostolicae Sedis beneficia vel astute dissimulent, vel silentio praetereant; forte etiam occasionem arripiant infici­endae suspicionis et influendi callido arti­ficio in aures animosque multitudinis, acta dictave singula Ecclesiae aucupantes eaque traducentes quasi totidem impen­dentia civitati pericula, quum contra du­bitari non possit, quin germanae liberta­tis et exquisitioris humanitatis incrementa a Christo maxime, per Ecclesiam, pro­fecta sint. In huius impetum belli, ab externis hostibus illati, a quibus alibi quidem acie apertaque dimicatione, astu alibi abstru- sisque insidiis, attamen ubique Ecclesiam oppugnari conspicimus, ut vigiles essent curae vestrae conversae, Venerabiles Fra­tres, quum saepe alias tum vos praecipue monuimus allocutione in sacro Consisto­rio habita XVII Cal. Ianuarias anno MDCCCCVII. Verum haud severe minus quam do­lenter denuntiandum cohibendumque No­bis est aliud belli genus, intestini quidem ac domestici, sed eo funestioris quo latet occultius. Hanc machinati sunt pestem perditi quidam filii, in ipso Ecclesiae sinu delitescentes ut eum dilacerent. Horum tela in Ecclesiae animam, tamquam in trunci radicem, conficiuntur, ut certo ictu ac destinato feriant. Est enim ipsis pro­positum christianae vitae doctrinaeque turbare fontes; sacrum fidei depositum diripere; per pontificiae auctoritatis et episcoporum contemptum divinae institu­tionis fundamenta convellere; novam Ec­clesiae formam imponere, novas leges, nova i ura describere, prout pessimarum quas profitentur opinionum portenta desi­derant; totam denique divinae Sponsae deformare faciem, vano fulgore perculsi recentioris cuiusdam humanitatis, hoc est, falsi nominis scientiae, a qua cavere ite­rato nos iubet Apostolus his verbis: Vi­dete ne quis vos decipiat per philosophiam et inamén fallaciam secundum traditio­nem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum.1 Hac philosophiae specie atque inani eruditionis fallacia, ad ostentationem pa­rata et cum summa iudicandi audacia coniuncta, capti nonnulli evanuerunt in cogitationibus suis,1 2 et, bonam conscien­tiam . . . repellentes, circa fidem naufra­gaverunt ;3 alii anci piti cogitatione distracti, opinionum quasi fluctibus obruuntur, nec ipsi sciunt ad quod litus appellant; alii otio -et litteris abutentes, difficiles nugas inani labore consectantur; quo fit ut a studio rerum divinarum et a sinceris doctrinae fontibus abducantur. Neque vero exitiosa ista labes, quae a,b incensa mor­bosae novitatis libidine moclernismi no­men accepit, etsi denunciata saepius, et ipsa fautorum intemperantia suis integu­mentis nudata, cessat gravi detrimento 1 Coloss., II, 8. 2 Horn., I, 21. 3 I. Tim., I, 19.

Next

/
Thumbnails
Contents