Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

102 siae tot filios; et Britannica insula nobi­lissima spectaculo fuit ob instauratum suos intra fines pompa mirifica honorem Eucharistiae sanctissimae, adstante Ve­nerabilium Fratrum Nostrorum corona cum ipso Legato Nostro ac populo con­fertissimo ; et in Galbis afflicta Ecclesia lacrimas detersit mirata splendidos Au­gusti Sacramenti triumphos, Lourdensi maxime in urbe, cuius celebritatis origi­nes gavisi sumus quinquagenario appa­ratu solemni fuisse commemoratas. Ex his aliisque norint omnes persuasumque habeant catholici nominis hostes, splen­didiores quasdam ceremonias, exhibitum Augustae Dei Matri cultum, honores ipsos Pontifici Summo tribui solitos, eo tandem spectare ut in omnibus magnificetur Deus; ut sit omnia et in omnibus Christus ;l ut, regno Dei in terris consti­tuto, sempiterna comparetur salus. Exspectandus divinus hic de singu­lis ac de universa hominum societate tri­umphus non alius est nisi aberrantium a Deo ad Ipsum reversio per Christum, ad hunc autem per Ecclesiam suam; quod quidem Nobis esse propositum, vel primis Nostris Apostolicis Litteris E supremi Apostolatus Cathedra,1 2 et saepe alias, aperte declaravimus. Hunc reditum cum fiducia suspicimus; ad hunc maturandum consilia Nostra sunt et vota conversa, tamquam ad portum, in quo praesentis etiam vitae procellae conquiescant. Atque hoc nimirum quod publice redditi Eccle­siae honores vel ut indicio, Deo bene iu- vante, sint redeuntium gentium ad Chri­stum et Petro Ecclesiaeque arctius ad­haerentium, officia humilitati Nostrae per­soluta libenti gratoque animo excepimus. 1 Coloss., III, 11. 2 Encyclica, diei 4 Octobris MDCCCCIII. Haec autem cum Apostolica Sede caritatis necessitudo etsi non eodem sem­per aut ubique se gradu prodidit nec uno significationis genere, nihilominus divinae Providentiae consilio factum videtur, ut eo devinctior exstiterit, quo iniquiora, uti modo sunt, tempora sive sanae do­ctrinae, sive sacrae disciplinae, sive Eccle­siae libertati decurrerunt. Coniunctionis id genus exempla sancti viri praebuerunt iis tempestatibus, quum aut exagitaretur Christi grex, aut aetas vitiis difflueret; quibus malis opportune Deus obiecit illo­rum virtutem atque sapientiam. Ex iis unum commemorare hisce Litteris maxime iuvat, cuius in honorem hoc ipso anno apparantur saecularia solemnia, expleto a beatissimo eius exitu octavo saeculo. Is est Augustanus doctor Anselmus, catho­licae veritatis adsertor et sacrorum iurium propugnator acerrimus, tum qua mona­chus et Abbas in Gallia, tum qua Can- tuariensis Arcliiepiscopus et Primas in Anglia. Nec alienum esse arbitramur, post acta splendido ritu solemnia docto­rum Gregorii Magni et Ioannis Chryso­stom i, quem alterum occidentalis, alterum orientalis Ecclesiae iubar admirati suspi­cimus, aliud intueri sidus, quod, si a prio­ribus differt in claritate,1 illorum tamen progressiones aemulando, haud infirmio­rem lucem exemplorum doctrinaeque dif­fundit. Quin etiam eo potentiorem quodam­modo dixeris, quo nobis proprior Ansel­mus aetate, loco, indole, studiis, et quo magis accedunt ad horum similitudinem temporum sive luctae genus, sive pasto­ralis actionis forma ab ipso in usum deducta, sive instituendi ratio, per se, per discipulos tradita et scriptis maxime con­firmata, ex quibus habita est norma ad 1 I. Cor., XV, 41.

Next

/
Thumbnails
Contents