Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

76 Nr. 1887 Libri prohibiti. recitaverint, dummodo tamen Coronae ita benedicendae iuxta typum Coronarum SSmi Rosarii B. M. V. fuerint confectae. Tandem largimur, ut, si forte contingat pecuniae summam durante anni curriculo colligendam esse praestituta minorem, nihilominus Sacerdoti, qui anno praece­dente summam integram collegerit, fas esto dicta benedicendi coronis facultate uti, ad finem usque vertentis computati­onis. Et Sacerdoti similiter, qui una vice ex aere proprio in capsam Pii Operis summára intulerit quae illam aequet quam mille adscript! solverint, ut sua naturali durante vita praedicta facultate gaudere possit ac valeat praesentium tenore con­cedimus. Praesentibus perpetuo valituris. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die I Februarii MDCCCCVIII Pontificatus Nostri Anno Quinto. Card. MERRY DEL VAL ex Secretis Status. Sacra Congregatio Eminentissimo- rum ac Reverendissimorum Sanctae Ro­manae Ecclesiae Cardinalium a Sanctis­simo Domino Nostro Pio Papa X. San- claque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscri­ptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana republica praeposi­torum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 17 Martii 1908. damnavit et damnat, proscripsit proscri- bitque, atque in Indicem librorum pro­hibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: II Programma dei Modernisti, Ris- posta ali’ Enciclica di Pio X „Pascendi dominici gregis.“ Roma, 1908. Paul Bureau, La crise morale des temps nouveaux. Preface de M. Alfred Croiset. Paris, s. a. P. Saintyves, Le réforme intellectuelle du clergé et la liberté d’enseignement. Paris, 1904. — Les Saints successeurs des dieux. Ibid. 1907. — Le miracle et la critique histo- rique. Ibid. 1907. — Le miracle et la critique scienti- fique. Ibid. 1907. Franc. Regis Planchet, El absolu- tismo episcopal en la república mexicana. Apuntes para la historia. Chihuahua. 1907. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata at­que proscripta, quocumque loco et quo­cumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X per me infrascriptum Se­cretarium relatis, Sanctitas Sua decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 18 Martii 1908. FRANCISCUS Card. SEGfNA, Praefectus. Loco f Sigilli. Fr. THOMAS ESSER, Ord. Praed. a Secretis. Die 20 Martii 1908 ego infrascri­ptus Mag. Cursorum testor supradictum decretum affixum et publicatum fuisse I in Urbe. Henricus Benaglia, Mag. Curs.

Next

/
Thumbnails
Contents