Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

216 justum Ordinarii mandatum ab adlecto exhibendum, cujus mandati authenticum exemplar apud Officium a Secretis Con- sistorialis Congregationis deponetur. 9- 0. Munerum a procuratore dioece- sano explendorum haec summa est: curare ut epistolarum commercium inter Aposto- licam Sedem et Episcopum, de omnibus dioecesis negotiis, rite et cum fide proce­dat; ea referre, de quibus Officio alicui praepositi, in rebus ad ipsum pertinentibus, eum sint percontati; in cognitione versari negotiorum, quae apud varia Sanctae Sedis Officia evolvuntur spectantque dioecesim, cujus habet ipse procurationem. 10- o. Quae scripta data sint obsignata, inviolata transmittenda sunt; neve procu­rator unquam ullave de causa sibi fas esse ducat ea resignare. Qua in re cujusvis generis culpa censebitur gravis. 11- o. Circa res omnes dioecesis, qua­rum, ratione sui muneris, notitiam accepe­rit, nisi agatur de re publica et notoria, procurator secreto officii tenetur. Hujus legis violatio culpae gravis instar habebitur. 12- 0. Procuratoribus interdicitur ne litteras passim dimittant ad clientum aucupium, exhibentes faciliores conditiones aut similia. 13- 0. Nemini procuratori licet pro sua opera majorem pecuniae summam exigere quam quae pro rescriptis, brevibus, bullis officiorum Sanctae Sedis constituta sit atque descripta : quam qui fregerit legem, resti­tutionis obligatione tenebitur, etiam poenis aliis non irrogatis. 14- 0. Qui christiano plane more non agat, quae conditio ad exercendum procu­ratoris munus est omnino necessaria, aut in memoratis officii sui partibus grave aliquid admittat, potest ad tempus remo­veri aut etiam perpetuo dimitti. 15- 0. Advocatorum Consistorialium Collegium erit agentibus seu procuratoribus omnibus instar Concilii disciplinae. Ex ejus Collegii sententia, Cardinalis a Secretis S. C. Consistorialis (si agatur de prave acta vita sociali vel de alia publice nota culpa); aut praepositi Officio, cujus intersit, (si de culpa officium spectante), poterunt ad ad­monitionem rei, aut ad ejus remotionem sive temporariam sive perpetuam proce­dere. 16- 0. Procurator, sive remotus ad tempus sive perpetuo dimissus ab uno officio, hoc ipso remotus censetur, aut omnino exclusus ab omnibus. Quare prae­positi Officio, a quo ejusmodi sit prolata sententia, ceteris Officiis rem significandam curabunt. Cap. X. De ratione adeuncli sanctae sedis Officia cum iisque agendi generatim. Sectio I. — Pro privatis. 1- o. Christi fideli cuique patet aditus ad Sanctae Sedis Officia, servata rite forma quae decet, et facultas est cum iisdem agendi per se de suis negotiis. 2- 0. Advocati opera uti volenti, in quaestionibus quae illum admittant, fas non erit patronum proponere quemlibet; sed optio ei dabitur inter approbatos, de quibus cap. VII. 3- 0. Si vero Procuratoris desideret ope­ram, ejus eligendi arbitrium ipsi relinquitur, servatis tamen normis cap IX. sect. 1. ] constitutis. Sectio II. — Pro Ordinariis. 4- 0. Ordinarius unusquisque potest ipse per se in variis Apostolicae Sedis Officiis negotia libere tractare, non solum quae se ipsum spectent, sed etiam quae dioece-

Next

/
Thumbnails
Contents