Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
— 210 quisitisque, si opus sit, notitiis etiam secretis super statu oeconomico postulantis. 5. Contra decretum Praesidis negantis exemptionem ab expensis vel earum reductionem, potest, intra utile tempus decem dierum, expostulatio fieri pro recognitione judicii ad turnum, vel Auditorum coetum, cui cusa judicanda est. 6. Qui exemptionem ab expensis et gratuitum patrocinium concedit, simul debet unum ex advocatis designare, qui pauperis patrocinium vel adsistentiam suscipiat ad normam can. 45., § 2. 7. Si vero decreta tantum fuerit expensarum reductio, qui huj usmodi decretum tulit, debet simul normas saltem generales statuere intra quas reductio sit circumscribenda. Cap. V. De expensis in judiciis coram Signatura Apostolica. Eadem regula, congrua congruis referendo, servetur ac pro judiciis coram S. Rota. Datum Romae, die 29. Junii 1908. De mandato speciali SSmi D. N. Pii Papae X. R. Card. Merry Del Val. Praeside. A Praelato tamen erunt ad Cardinalem deferendae majoris momenti res, quibus peculiari aliquo modo sit consulendum. In S Rotae tribunali secretaria, proto- collum, tabularium, obnoxia sunt Auditori Decano, eoque impedito, Auditori qui primam sedem post decanum obtinet: hi tamen, ubi agatur de extraordinario aliquo consilio capiendo, rem deferent ad Collegium Auditorum universum. B-o. Excepta S. Rota, cui propriis erit agendum normis, in ceteris Officiis omnibus, administri majores, praeside Cardinali suo Congressum constituunt. 4- 0. Ad Congressum spectat minora negotia expendere atque expedire; de ceteris disponere et ordinare ut agantur in pleno sui cujusque officii conventu. 5- 0. Singula Officia sibi librum habebunt „Rerum Notabiliumin quo rite indicentur nominationes, initique muneris dies Patrum Cardinalium, Consoltorum, majoris et minoris ordinis Administrorum ; datum jusjurandum, cessatio ab officio, et si qua forte pontificia rescripta immutationem aliquam circa cuj usque Officii competentias induxerint. ORDO SERVANDUS IN SACRIS CON- ! OREGATIONIBUS TRIBUNALIBUS OFFICIIS ROMANAE CURIAE NORMAE COMMUNES. Cap. I. De ordine ac directione generatim. 1- o. In omnibus superius memoratis S. Sedis Officiis (dicasteri) duplex erit Administrorum coetus, Majorum et Minorum. 2- 0. In singulis moderatio proxima Secretariae, Protocolli, Tabularii, ad Praelatum pertinet qui alter est a Cardinali Cap. II. De provisione officiorum. 1- o. Majores Administri cujusque Sacrae Congregationis, Tribunalis, Officii, a Summo Pontifice libere eligentur. 2- 0. Minoribus eligendis administris titulorum doctrinaeque certamen proponetur. Gratiosae suffragationes non admittuntur, earumque, si intercedant, ratio habebitur nulla. 3- 0. Certamen indicetur intra mensem a vacuo officio, acceptis ante mandatis a Summo Pontifice. Assignabitur vero spa-