Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

206 § 2. Si duplex sententia conformis non habeatur, a sententia rotali ab uno turno lata datur apellatio ad turnum proxime sequentem juxta canonem 12., intra tempus utile dierum decem ab inti­matione sententiae, ad tramitem juris communis. Can. 34. § 1. Si introducta causa, actor renun- ciare velit instantiae, aut liti, aut causae actibus, id ei semper licebit. Sed renun- ciatio debet esse absoluta nullique condi­tioni subjecta, subsignata cum loco et die a renunciante, vel ab ejus procuratore speciali tamen mandato munito, ab altera parte acceptata aut saltem non oppugnata et a judice deinde admissa. § 2. Renuncians tamen tenetur hisce in casibus ad omnia consectaria, quae ex his renunciationibus profluunt ad tramitem juris communis. TITULUS II. SIGNATURA APOSTOLICA. Cap. I. De Constitutione et competentia Signaturae Apostolicae. Can. 35. § 1. Supremum Apostolicae Signaturae tribunal constat sex S. R. E. Cardinalibus, a Summo Pontifice electis, quorum unus, ab eodem Pontifice designatus, Praefecti munere fungetur. § 2. Eique dabitur a Romano Pontifice adjutor, seu a Secretis, qui juxta regulas ejusdem Signaturae proprias, sub ductu Cardinalis Praefecti, omnia praestabit quae ad propositae causae instructionem ej usque expeditionem necessaria sunt. Can. 36. § 1. Praeter Secretarium erit etiam in Apostolica Signatura unus saltem nota­rius conficiendis actibus conservando archi- vio, et adjuvando Secretario in iis quae ab eo ipsi committuntur: habebitur quo­que custos conclavium ejusdem Signaturae: prior sacerdos, alter laicus. § 2. Erunt etiam aliquot Consultores, a Summo Pontifice eligendi, quibus poterit examen alicujus quaestionis pro voto fe­rendo committi. § 3. Quae ad nominationem, jusjuran­dum, obligationem secreti ac disciplinam pertinent, et pro administris Sacrae Rotae constituta sunt, serventur quoque, cum pro­portione, pro Apostolicae Signaturae ad­ministris. Can. 37. Supremam Apostolicae Signaturae tribunal videt tamquam sibi propria ac praecipua, 1- o de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, ob quam ipse recu­setur ; 2- 0 de violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus illatis, eo quod actum nul­lum vel injustum in judicando posuerint, juxta can. 9.; 3- 0 de querela nullitatis contra sen­tentiam rotalem; 4- 0 de expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem judicatam transierit. Cap. II. De modo judicandi Apostolicae Signaturae. Can. 38. Ad postulandum restitutionem in inte­grum et ad introducendum judicium nulli-

Next

/
Thumbnails
Contents