Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 § 2.° Vigent quoque pro iisdem de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive baptizatis, sive non baptizatis, etiam post obtentam dispensationem ab impedi­mento mixtae religionis vel disparitatis cultus, sponsalia vel matrimonium contra­hunt; nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum. § 3.° Acatholici sive baptizati sive non baptizati, si inter se contrahunt, nullibi ligantur ad catholicam sponsalium vel matrimonii formam servandam. Praesens decretum legitime publica­tum et promulgatum habeatur per eius transmissionem ad locorum Ordinarios: et quae in eo disposita sunt ubique vim legis habere incipiant a die solemni Paschae Resurrectionis D. N. I. C. proximi anni 1908. Interim vero omnes locorum Ordinarii curent hoc decretum quamprimum in vul­gus edi, et in singulis suarum dioecesum parochialibus ecclesiis explicari, ut ab omnibus rite cognoscatur. Praesentibus valituris de mandato speciali SSmi D. N. PP. Pii X., contrariis quibuslibet etiam peculiari mentione dignis minime obstantibus. Datum Romae die 2a mensis Augusti anni 1907. f Vincentius Card. Ep. Praenest., Praefectus. C. De Lai, Secretarius. Cum novam hanc de sponsalibus et matrimonio legem ad publicam perferimus notitiam, enixe hortamur et monemus DD. animarum Curatores, ut illam attentissime perlegant, conscientiose observent ac no­vam disciplinam prima Dominica Quadra­gesimae et in quantum opus esset etiam subsequentibus Dominicis, sermonem sa­crum de gravitate sponsalium et de sancti­tate matrimonii habendo fidelibus diligen­ter explicent eosque hac de re prudenter et apprime edoceant. Ad clariorem novae legis intelligen- tiam et ad praecavenda dubia nefors emergentia opportunum Nobis visum fuit uberiori instructione Decretum S. Congr. Concilii illustrare. 1. Cum juxta caput II. Decreti no­mine parochi intelligendus sit ille, qui legitime praeest parochiae canonice ere­ctae : ea, quae in Decreto de parocho di­cuntur, valent in archidioecesi Nostra non tantum de parochis, sed etiam de admi­nistratoribus parochiarum a die initi officii, dummodo non fuerint publico decreto nominatim excommunicati vel ab officio suspensi. 2. Hucadusque delegatio ad assisten­dum matrimonio concessa a parocho sacer­doti indeterminato (facta e. gr. hoc modo: delego sacerdotem, quem ipsi contrahentes elegerint), valida licet illicita censebatur. Insuper parochus vel Ordinarius delegare poterat quemlibet sacerdotem etiam ad assistendum matrimonio extra territorium propriae parochiae vel dioecesis. Juxta caput VI. Decreti delegatio indeterminate data valida amplius haberi non potest, fieri enim debet sacerdoti determinato ac certo. Ex eodem capite etiam patet paro­chum vel Ordinarium tantum intra limi­tes propriae parochiae vel dioecesis posse I delegare sacerdotem ad assistendum matri­monio. Parocho vel alio cuilibet sacer­doti extra territorium propriae parochiae vel dioecesis existenti parochus delegatio­nem dare non valet, cum juxta Decretum unusquisque parochus in sua parochia valide assistat matrimoniis etiam non

Next

/
Thumbnails
Contents