Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
89 sacerdotibus archidioecesis Nostrae anno currenti in aedibus Seminarii Strigonien- sis initium sumere die 26. Augusti vespere atque finem habitura die 30. Augusti mane cum communione sacra. Nolumus Vos, Dilectissimi Fratres, verbis fusioribus invitare ad hunc sacrum secessum. Id meminisse sufficiat munus sacerdotale humeris angelicis formidandum, magnas imponere obligationes prae- primis diebus nostris. Ad tantas autem obligationes sancte ac salubriter implendas ubi colligamus vires exhaustas, nisi ad Fontem aquae vivae (Jo. 4, 14.) in exercitiis sacris uberrime salientem? Paterne igitur et amanter Vos adhortor, ut memores vocationis Vestrae plurimi compareatis ad fructus abundantissimos sacrorum exercitiorum percipiendos. Comparituri in aedibus Seminarii Strigoniensis nomina sua usque d. 20. am mensis Augusti ad Cancellariam Prima- tialem transmittant, ut de necessariis, hospitio nempe et victu, sufficienter provideri possit. Praeter breviarium afferant secum superpelliceum, stolam albi coloris, biretum et librum de Imitatione Christi. Simul publico ordinem sacrorum exercitiorum in domibus Societatis Jesu sequentibus pro tempore aestivo statutum : I. Budapestini in domu Societatis Jesu qualibet feria II vespere inchoantur exercitia et peractis tribus integris diebus finiuntur feria VI mane. Accipit quisque cubiculum et sustentationem. Praeter breviarium nullus apportari debet liber. Sufficit adventum in charta correspondentiali significare A. 11. P. Francisco Biesz, Superiori domus (Budapest, VIII. Mária-u. 25.) II. In domu Societatis Jesu in Lainz exercitia spiritualia pro clero instituentur : I. series a 22—26 Julii, II. 11 ii 29 Julii L usque 2 Augusti, III. ii ii 5—-9 Augusti, IV. ii ii 19-23 11 V. ii ii 26-30 11 VI. ii ii 2—-6 Septembris, VII. ii ii 9—-13 11 VIII. ii ii 16—20 11 IX. ii ii 23—27 11 X. ii ii 7—-11. Octobris, XI. ii ii 21-25 11 XII. ii ii 18—22 Novembris, Exercitia haec sacra inchoantur a vespere primae, finiuntur mane ultimae diei serierum. Velit quiscunque s. exercitia subiturus per litteras Superiori domus (Wien, XIII/9. Lainzerstrass 136.) adventum suum et terminum s. recollectionis sibi electum praevie congruo tempore indicare, et qua forsan eget, instructionem petere, ne confusio oriatur, aut retardationem quis patiatur inamoenam, quia habitacula iam aliis fuerint assignata. A nem állami elemi népiskolai tani- tók járandóságai újból megállapittatván, az erről szóló javaslat remélhetőleg a legközelebbi jövőben törvényerőre fog emelkedni. Főegyházmegyém tanítóinak anyagi érdekeit melegen szivemen viselvén, elrendelem ezennel, hogy az iskolafentartó hitközségek a tanítói fizetésnek az uj törvény szerint való kiegészítése végett az államsegélyt a törvény életbeléptetése után azonnal kérelmezzék. Az államsegélyek engedélyezésére vonatkozólag a további miheztartás céljából 1290. sz. Rendelet a néptanítók járandóságairól szóló nj törvény egynémely intézkedéseire vonatkozólag.