Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

4 officii sui noverint esse Episcopi, in sin­gulis casibus perpendere, an, omnibus attentis, clericus adscriptus talis sit, qui tuto possit absque ulteriori experimento ordinari, an potius oporteat eum diutius probari. Et meminerint quod sicut „nul­lus debet ordinari qui indicio sui Episcopi non sit utilis aut necessarius suis Eccle­siis", ut in cap. 16, sess. 23, De reform. Tridentinum statuit; ita pariter nullum esse adscribendum novum clericum, nisi pro necessitate aut commoditate dioecesis. „V. Quo vero ad clericos diversae linguae et nationis, oportere ut Episcopi in iis admittendis cautius et severius pro­cedant, ac nunquam yeos recipiant, nisi requisiverint prius a respectivo eorum Or­dinario, et obtinuerint secretam ac favo­rabilem de ipsorum vita et moribus in­formationem, onerata super hoc graviter Episcoporum conscientia. „VI. Denique quoad laicos, aut etiam quoad clericos, qui excardinationis bene­ficio uti nequeunt vel nolunt, standum esse dispositionibus Const. „Speculatores“ quae, nihil obstante praesenti decreto, ratae ac firmae semper manere debent". Sed pluribus in locis mos iam pri­dem invaluerat ut quaedam litterae quasi excardinatoriae, seu excorporationis aut exeat nuncupatae, Jaicis quoque trade­rentur, eodem ferine modo ac pro clericis fieri consueverat: quibus litteris Episco­pus originis laicum suae dioecesis subdi­tum dimittebat, et ius nativum, quo pol­lebat eum in clericalem statum adscri- bendi, in alium Ordinarium transferre eique cedere videbatur: et vicissim hic illum suscipiens eum proprium subditum sibi facere, et qua talem ad primam ton­suram et SS. Ordines promovere libere posse arbitrabatur, quin aut ratione do­micilii aut ratione familiaritatis subditus sibi esset iuxta Constitutionis „Specula­tores“ praescripta. Porro evulgato decreto A primis, de huius praxis legitimitate disputari coepit, et plura dubia hac de re ad S. Sedem delata sunt. Quapropter de mandato SSmi quae­stione semel et iterum in hac S. Congre­gatione examinata, tandem die 15 Septem­bris 1906, E.mi Patres censuerunt, per­mitti posse, si Sanctitas Sua id proba­verit, ut praefatae litterae, quibus laici a propria dioecesi dimittuntur, ab Ordi­nariis concedantur, earum vi extradioece- sanus fieri proprius valeat Episcopi bene­voli receptoris, et hoc titulo ad clericalem tonsuram et ad SS. Ordines ab eo pro­moveri ; dummodo tamen: 1. Dimissio ab Episcopo proprio ex i usta causa, in scriptis et pro determi­nata dioecesi concedatur. 2. Acceptatio ne fiat nisi servatis regulis quae pro clericis incardinandis statutae sunt, et superius sub num. II, III, IV et V recensentur; et servato quo­que decreto „ Vetuitu diei 22 Decembris 1905, quoad alumnos a Seminariis di­missos. 3. Sed iuramentum ad tramitem Constitutionis „Speculatores“ requisitum, praestandum esse ante clericalem tonsu­ram. Verum cum obligatio permanendi in dioecesi non propria, eique in perpe­tuum serviendi, ante maiorem aetatem non sine difficultatibus et periculis suscipi possit, cavendum esse ab Episcopis ne ad clericalem tonsuram admittant qui aetate maior non sit. Facta, autem de his omnibus rela­tione SS. D. N. Pio Papae X ab infra- scripto Secretario, in audentia diei 16

Next

/
Thumbnails
Contents