Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
76 Nr. 2510. De consecrationis actu in festo SSi Cordis Iesu peragendo. URBIS ET ORBIS Decretum de quotannis recolendo consecrationis actu in festo SS. Cordis Iesu. Quo perennis extet memoria illius amplissimi religionis actus, f. r. Leo XIII. anno 1899. sub die 25 Maii augustissimo Cordi Iesu totius Immani generis communitatem devovere decrevit, et salutares qui ex illo fructus emanarunt iugi- ter perseverent, preces sunt delatae SSmo Dno Nostro Pio Papae X, ut, apertis quoque indulgentiarum thesauris, die festo eiusdem SSmi Cordis, illum consecrationis actum quotannis esse recolendum edicere dignaretur. Has porro preces eadam Sanctitatis Sua peramanter excipiens, et summopere exoptans, ut in christifidelibus, erga sacratissimum Cor Iesu iam excitata pietas magis alatur, et cuncti per hunc consecrationis actum eidem suavissimo Cordi seip- sos ferventius coniungere satagant, mandavit, ut singulis annis, memorato die festo, in omnibus parochialibus templis nec non in illis, in quibus idem festum agitur, coram SSmo Sacramento publicae adorationi exposito, formula consecrationis, ab eodem pontifice Leone XIII proposita recitetur, ad quam Litaniae in honorem SSmi Cordis erunt adiiciendae. Sanctissimus vero, universis christifidelibus, huic piae caeremoniae corde contrito ac devote adstantibus, et ad mentem Suam orantibus, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum benigne concessit; iis autem, qui sacramentali confessione expiati, etiam ad S. Synaxim accesserint, plenariam indulgentiam clementer est elargitus; quas indulgentias animabus igne Purgatorii detentis fore applicabiles declaravit. Praesenti in perpetuum valituro. Contraiis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, e Secretaria S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 22 Augusti 1906. A. Card. TRIPEPI, Praefectus. L. f S. t I). Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Huic Apostolico mandato reverenter obtemperans vigore praesentium praecipio, ut die festo SSmi Cordis in omnibus ecclesiis parochialibus nec non in illis, in quibus festum SSmi Cordis celebratur, sive post Missam sive tempore pomeridiano coram exposito SSmo Sacramento recitentur Litaniae in honorem SSmi Cordis die 2 Aprilis anni 1899 ab Apostolica Sede concessae (Cire. 1899. pag. 69.) atque his addatur Consecrationis actus in lingua vernacula juxta illam formulam, cujus authenticae versiones inveniuntur in Cire. 1889. pag. 87—89 et prostant etiam venales apud bibliopolam Buzarovits in Esztergom. (100 exempl. pro 2 coronis.) Haec eadem devotio in posterum asservetur singulis annis die festo SSi Cordis. Sacra Congregatio Concilii in Decreto de quotidiana Eucharistiae sumptione jussu Ssmi Domini Nostri Pii Papae X. die 20 Dec. 1905. edito mandavit, ut hocce decretum in domibus religiosorum utriusNr. 2638. Decretum de quotidiana communione serlegendum in domibus religiosis. que sexus quotannis vernacula lingua in Communi legatur infra Octavam festivitatis Corporis Christi. Ut hoc mandatum in domibus religiosis, quae ad Nostram jurisdictionem spectant, diligenter exequatur, vigore praesentium omnibus sacrorum curionibus ac eorum vices geren-