Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

68 b) Theologia Moralis atque Pastoralis, et huius imprimis pars, quae de Sacramen­torum praeferenter vero Sacramenti Poeni­tentiae fructuosa administratione agit: c) Jus ecclesiasticum et Decreta SS. Con­cilii Tridentini. Ex his orale tentamen praestabitur. Tum vero elaborata d) ho- miletica et e) catechetica ad regulas artis exacta parabuntur. Pro exercitationibus his scripto deducendis una dies concede­tur, fons librorum penes eas, — S. Scri­ptura et Concilio Tridentino exceptis, — non permittitur. Qui in examine eminentiae vel pri­mae classis calculum ex omnibus quinque objectis retulerint, ad obtinendam prae- sentam et investitionem canonicam (si secus nil obstiterit) idonei reputabuntur. Ex uno above studio secundam refe­rens classem hanc in proximo examine emendare poterit, e pluribus secunda classe notatus, totum examen repetendum ha­bebit. Constitutionem hanc omnium prope Regni Hungáriáé Episcoporum voce enun- ciatam, in numerum legalium Statutorum synodalium reverenter recipimus et refe­rimus, Bonitatem Divinam exorantes, ut benedicat sollicitudini huic, ad augendam in ministris suis Sanctorum scientiam di­rectae, — irradietve Sedium suarum as­sistrice sapientia cunctos ad artem artium regimen animarum aspirantes, ut labia eorum custodiant scientiam, idoneive sint ad docendos fideles vias Domini et annun­tianda magnalia Dei! Insistendo hisce dispositionibus prae­sentibus declaro: 1. Me amplius recursus ad beneficia vacantia ab iis tantum sacerdotibus ac­ceptaturum, qui in examine prosynodali approbationem obtinuerunt; 2. Examen prosynodale bono cum successu supera­tum in posterum, computando ab anno currenti, non valere nisi pro sexennio ita, ut hoc sexennio praeterlapso tam pa­rochi, qui ad aliud beneficium transferri cupiunt, quam illi, qui primum appli­cari desiderant, examen prosynodale re­petere teneantur. Tenore Decreti a S. Rit. Congrega­tione die 10 Martii anni 1906 editi nulla obversatur difficultas, quominus clerici in minoribus ordinibus constituti aut saltem sacra tonsura initiati, si adsit rationabi­lis causa, admittantur ad munus Sub- diaconi in Missa solemni obeundum, dum­modo observentur ea, quae in nro 2. Decreti citati continentur (Vid. Litt. Cir­culares de anno 1906 pag. 111.) Cum autem juxta probatos auctores clericus tonsuratus non incurrat irregu­laritatem, si in Missa solemni decantet evangélium sine stola, tolerari posse cen­seo, ut etiam ad munus Diaconi in Missa solemni implendum clerici in minoribus ordinibus constituti aut saltem tonsurati admittantur. Ad omne tamen periculum irregu­laritatis evitandum praeceptum dedi om­nibus Archidioecesis meae clericis, ut in Missa solemni, si rationabili causa postu­lante munus Diaconi obeunt, restricte observent: 1. ne stolam induant, 2. ne patenam cum hostia ad Offertorium cele­branti tradant; 3. ne calicem extergant purificatorio; 4. ne ad Offertorium vinum in calicem infundant; 5. calicem ipsum j infra actionem nunquam tangant, neque pallam ab eodem removeant aut super eum imponant; 6. patenam ad „Pater noster“ ne tradant celebranti. Nr. 1868. De clericis loco Subdia- conorum vel Diaconorum in Missis mi­nistrantibus.

Next

/
Thumbnails
Contents