Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
51 V. Nr. 1430. De confessa- riis monia- lium, sororum ac puellarum in collegio degentium. Episcopus Mazariensis huic S. C. exposuit in sua dioecesi antiquam vigere consuetudinem, vi cuius in monasteriis clausurae Papalis, praeter confessa- rium ordinarium, duplex confessariorum species existit. Habentur nempe confessarii extraordinarii tum generales, qui aliquibus tantum in casibus confessiones Religiosarum excipiunt, tum particulares, qui quarumdam monialium confessionem habi- tualiter audiunt. Omnes porro confessarii extraordinarii, sive generales sive particulares, sunt ad nutum Episcopi nec triennium observant. Hinc idem Episcopus petiit ut solverentur priora sex infrascripta dubia confessarios monialium respicientia; quibus et septimum additum fuit, ab Episcopo Civitatis Plebis propositum, circa con- fessarium puellarum in collegio degentium. I. An antiqua consuetudo varios confessarios extraordinarios particulares et generales deputandi toleranda sit in casu ? II. Utrum confessorius, expleto triennio, ab Episcopo approbari queat in eadem communitate religiosa tamquam extraordinarius bis vel ter in anno ad normam Cone. Trid. sess. 25, cap. 10. de Regül. ? III. Num tolerari possit, quod confessorius ordinarius, post elapsum triennium, deputetur uti confessorius habitualis seu extraordinarius particularis qua- rundam monialium, quae aliorum confessoriorum ministerium recusant ? IV. Et quatenus negative, Episcopus orator facultatem petit aliquem confirmandi pro monasteriis Mazarae ac Lilybaei attenta confessoriorum penuria. V. An confessarii extraordinarii particulares adstringantur legi triennii, quo expirato, veniam Apostolicam pro munere prosequendo expetere teneantur ? VI. Et quatenus affirmative, Episcopus orator a S. Sede exposcit sanationem omnium defectuum pro praeterito, nec non facultatem pro iisdem confessoriis excipiendi confessiones ad aliud triennium. VII. An confessarii ordinarii puellarum in collegio degentium durare debeant dumtaxat ad triennium, quo elapso, nequeant per aliud tempus confessiones in eodem collegio recipere absque licentia S. C. Episcoporum et Regularium ? Emi Patres S. Congr. Episcoporum et Regularium in comitiis generalibus diei 7. Decembris 1906, omnibus sedulo perpensis, responderunt: Ad I. Affirmative quoad confessorios extraordinarios generales; negative quoad 9