Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

186 Antistite eius vices gerente, praemissa a censore, prout supra diximus, approbatio­nis formula, adiectoque ipsius censoris nomine. — Extraordinariis tantum in ad- iunctis ac per quam raro, prudenti Epis­copi arbitrio, censoris mentio intermitti poterit. — Auctoribus censoris nomen patebit nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit; ne quid molestiae censori exhibeatur vel dum scripta cogno­scit, vel si editionem non probarit. — Censores e religiosorum familiis nunquam eligantur, nisi prius moderatoris provinciae vel, si de Urbe agatur, moderatoris gene­ralis secreto sententia audiatur : is autem de eligendi moribus, scientia et doctrinae integritate pro officii conscientia testabi­tur. — Religiosorum moderatores de gra­vissimo officio monemus numquam sinendi aliquid a suis subditis typis edi, nisi prius ipsorum et Ordinarii facultas intercesse­rit. — Postremum edicimus et declara­mus, censoris titulum, quo quis ornatur, nihil valere prorsus nec unquam posse afferri ad privatas eiusdem opiniones fir­mandas. His universe dictis, nominatim ser­vari diligentius praecipimus, quae arti­culo XLII Constitutionis Officiorum in haec verba edicuntur: Viri e clero secu- lari prohibentur quominus, absque prae­via Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica moderanda suscipiant. Qua si qui venia perniciose utantur, ea, moniti primum, priventur. — Ad sacerdotes quod attinet, qui correspondentium vel colla- boratorum nomine vulgo veniunt, quo­niam frequentius evenit eos in epheme­ridibus vel commentariis scripta edere modernismi labe infecta; videant Episcopi ne quid hi peccent, si peccarint moneant atque a scribendo prohibeant. Idipsum reli­giosorum moderatores ut praestent gra­vissime admonemus: qui si negligentius agant, Ordinarii auctoritate Pontificis Maximi provideant. — Ephemerides et commentaria, quae a catholicis scribuntur, quoad fieri possit, censorem designatum habeant. Huius officium erit folia singula vel libellos, postquam sint edita, oppor­tune prelegere : si quid dictum periculose fuerit, id quamprimum corrigendum in- iungat. Eadem porro Episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit. V. Congressus publicosque coetus iam supra memoravimus, utpote in quibus suas modernistáé opiniones tueri palam ac propagare student. — Sacerdotum conventus Episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantam lege sinent, ut nulla fiat re­rum tractatio, quae ad Episcopos Sedemve Apostolicam pertinent; ut nihil propona­tur vel postuletur, quod sacrae potestatis occupationem inferat; ut quidquid moder- nismum sápit, quidquid presbyteriani- smum vel laicismum, de eo penitus sermo conticescat. — Coetibus eiusmodi, quos singulatim, scripto, aptaque tempestate permitti oportet, nullus ex alia dioecesi sacerdos intersit, nisi litteris sui Episcopi commendatus. — Omnibus autem sacer­dotibus animo ne excidant, quae Leo XIII gravissime commendavit1: Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas: pro certo habeant sacerdotale munus, nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum. VI. Sed enim, Venerabiles Fratres, quid iuverit iussa a Nobis praeceptiones­que dari, si non haec rite firmi ter que 1 Litt. Eric. „Nobilissima Gallorum“, 10 febr. 1884.

Next

/
Thumbnails
Contents