Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

177 ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admit­tere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apologetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam. — Ut tamen verius dicamus, haec catholicae religionis exigentia a mo- dernistis invehitur, qui volunt moderatio­res audiri. Nam qui integralistae appel­lari queunt, ii homini nondum credenti ipsum germen, in ipso latens, demonstrari volunt, quod in Christi conscientia fuit atque ab eo hominibus transmissum est. — Sic igitur, Venerabiles Fratres, apolo- geticam modernistarum methodum, sum- matim discriptam, doctrinis eorum plane congruentem agnoscimus : methodum pro­fecto, uti etiam doctrinas, errorum plenas, non ad aedificandum aptas sed ad destru­endum, non ad catholicos efficiendos sed ad catholicos ipsos ad haeresim trahen­dos, immo etiam ad religionis cuiuscum­que omnimodam eversionem! Pauca demum superant addenda de modernista ut reformator est. Iam ea, quae huc usque loquuti sumus, abunde manifestant quanto et quam acri inno­vandi studio hi homines ferantur. Pertinet autem hoc studium ad res omnino omnes, quae apud catholicos sunt. — Innovari volunt philosophiam in sacris praesertim Seminariis: ita ut, amandata philosophia scholasticorum ad historiam philosophiae inter cetera quae iam obsoleverunt syste­mata, adolescentibus moderna tradatur philosophia, quae una vera nostraeque aetati respondens. — Ad theologiam in­novandam, volunt, quam nos rationalem dicimus, habere fundamentum modernam philosophiam. Positivam vero theologiam, niti maxime postulant in historia dog­matum. — Historiam quoque scribi et tradi expetunt ad suam methodum prae­scriptaque moderna. — Dogmata eorum - demque evolutionem cum scientia et hi­storia componenda edicunt. — Ad cate- chesim quod spectat, ea tantum in cate- cheticis libris notari postulant dogmata, quae innovata fuerint sintque ad vulgi captum. — Circa sacrorum cultum, mi­nuendas inquiunt externas religiones pro- hibendumve ne crescant. Quamvis equi­dem ahi, qui symholismo magis favent, in hac re indulgentiores se praebeant. — Regimen ecclesiae omni sub respectu re­formandum clamitant, praecipue tamen sub disciplinari ac dogmatico. Ideo intus forisque cum moderna, ut aiunt, consci­entia componendum, quae tota ad demo- cratiam vergit: ideo inferiori clero ipsis- que laicis suae in regimine partes tribu­endae, et collecta nimium contractaque in centrum auctoritas dispertienda. — Romana consilia sacris negotiis geiendis immutari pariter volunt; in primis autem tum quod a sancto officio tum quod ab indice appellatur. — Item ecclesiastici regiminis actionem in re politica et so­ciali variandam contendunt, ut simul a civilibus ordinationibus exulet, eisdem tamen se aptet ut suo illas spiritu imbuat. — In re morum, illud asciscunt america- nistarum scitum, activas virtutes passivis anteponi oportere, atque illas prae istis exercitatione promoveri. — Clerum sic comparatum petunt ut veterem referat demissionem animi et paupertatem ; cogi­tatione insuper et facto cum modernismi praeceptis consentiat. — Sunt demum qui, magistris protestantibus dicto luben- tissime audientes, sacrum ipsum in sacer­dotio coelibatum sublatum desiderent. — Quid igitur in Ecclesia intactum relin­

Next

/
Thumbnails
Contents