Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

160 ac secernatur. Id nempe ad intellectum pertinet, cuius est cogitare et analysim instituere; per quem homo vitalia phae­nomena in se exurgentia in species pri­mum traducit, tum autem verbis signi­ficat. Hinc vulgata modernistarum enun- ciatio: debere religiosum hominem fidem suam cogitare. — Mens ergo, illi sensui adveniens, in eumdem se inflectit, inque 'eo elaborat pictoris instar, qui obsoletam tabulae cuiusdam diagraphen collustret ut nitidius efferat: sic enim fere quidam modernistarum doctor rem explicat. In eiusmodi autem negotio mens dupliciter operatur: primum, naturali actu et spon­taneo, redditque rem sententia quadam simplici ac vulgari; secundo vero, reflexe j ac penitius, vel, ut aiunt, cogitationem elaborando, eloquiturque cogitata secun­dariis sententiis, derivatis quidem a prima illa simplici, limatioribus tamen ac di­stinctioribus. Quae secundariae sententiae, si demum a supremo Ecclesiae magisterio sancitae fuerint, constituent dogma. Sic igitur in modernistarum doctrina ventum est ad caput quoddam praecipuum, videlicet ad originem dogmatis atque ad ipsam dogmatis naturam. Originem enim i dogmatis ponunt quidem in primigeniis illis formulis simplicibus, quae, quodam sub respectu, necessariae sunt fidei; nam revelatio, ut reapse sit, manifestam Dei notitiam in conscientia requirit. Ipsum tamen dogma secundariis proprie con­tineri formulis affirmare videntur. — | Eius porro ut assequamur naturam, ante omnia inquirendum est, quaenam inter­cedat relatio inter formulas religiosas et religiosum animi sensum. Id autem facile Intel liget, qui teneat formularum eiusmodi non alium esse finem, quam modum suppeditare credenti, quo sibi suae fidei rationem reddat. Quamobrem mediae illae sunt inter credentem ei usque fidem: ad fidem autem quod attinet, sunt inadaequatae eius obiecti notae, vulgo symbola vocitant; ad credentem quod spectat, sunt mera instrumenta. — Quo­circa nulla confici ratione potest, eas veritatem absolute continere: nam, qua symbola, imagines sunt veritatis, atque idcirco sensui religioso accommodandae, prout hic ad hominem refertur; qua instrumenta, sunt veritatis, vehicula atque, ideo accommodanda vicissim homini, prout refertur ad religiosum sensum. Obiectum autem sensus religiosi, utpote quod absoluto continetur, infinitos habet adspectus, quorum modo hic modo alius apparere potest. Similiter homo, qui credit, aliis atque aliis uti potest condi­tionibus. Ergo et formulas, quas dogma appellamus, vicissitudini eidem subesse oportet, ac propterea varietati esse obnoxias. Ita vero ad intiman evolutionem dogmatis expeditum est iter. — Sophi­smatum profecto coacervatio infinita, quae religionem omnem pessumdat ac delet! Evolvi tamen ac mutari dogma non posse solum sed oportere, et modernistáé ipsi perfracte affirmant, et ex eorum sententiis aperte consequitur. — Nam inter praecipua doctrinae capita hoc illi habent, quod ab immanentiae vitalis principio deducunt: formulas religiosas, ut religiosae reapse sint nec solum intel­lectus commentationes, vitales esse debere vitamque ipsam vivere sensus religiosi. Quod non ita intelligendum est, quasi hae formulae, praesertim si mere imagi­nati vae, sint pro ipso religioso sensu inventae; nihil enim refert admodum earum originis, ut etiam numeri vel qualitatis; sed ita, ut eas religiosus sen-

Next

/
Thumbnails
Contents