Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

158 porro divini indigentia, quia nonnisi cer­tis aptisque in complexibus sentitur, perti­nere ad conscientiae ambitum ex se non potest; latet autem primo infra conscien­tiam, seu, ut mutuato vocabulo a moderna philosophia loquuntur, in sub conscientia, ubi etiam illius radix occulta manet atque indeprehensa. — Petet quis forsan, haec divini indigentia, quam homo in se ipse percipiat, quo demum pacto in religionem evadat. Ad haec modernistáé: Scientia atque historia, inquiunt, duplici inclu­duntur termino; altero externo, aspec­tabili nimirum mundo, altero interno, qui est conscientia. Alterutrum ubi atti­gerint, ultra quo procedant non habent: hos enim praeter fines adest incogno­scibile. Coram hoc incognoscibili, sive illud sit extra hominem ultraque aspe­ctabilem naturam rerum, sive intus in sub conscientia lateat, indigentia divini in animo ad religionem prono, nullo, secun­dum fideismi scita, praevertente mentis iudicio, peculiarem quemdam commovet sensum: hic vero divinam ipsam reali- tatem, tum tamquam obiectum tum tam­quam sui caussam intimam, in se impli­catam habet atque hominem quodammodo cum Deo coniungit. Est porro hic sensus quem modernistáé fidei nomine appellant, estque illis religionis initium. Sed non hic philosophandi, seu re­ctius delirandi, finis. In eiusmodi enim sensu modernistáé non fidem tantum reperiunt; sed, cum fide inque ipsa fide, prout illam intelligunt, revelationi locum esse affirmant. Enimvero ecquid amplius ad revelationem quis postulet? An non revelationem dicemus, aut saltem reve­lationis exordium, sensum illum religiosum in conscientia apparentem; quin et Deum ipsum, etsi confusius, sese, in eodem religioso sensu, animis manifestantem ? Subdunt vero: cum fidei Deus obiectum sit aeque et caussa, revelatio illa et de Deo pariter et a Deo est; habet Deum videlicet revelantem simul ac revelatum. Hinc autem, Venerabiles Fratres, affir­matio illa modernistamm perabsurda, qua religio quaelibet, pro diverso adspectu, naturalis una ac supernaturalis dicenda est. Hinc conscientiae ac revelationis promiscua significatio. Hinc lex, qua conscientia religiosa ut regula universalis traditur, cum revelatione penitus aequanda, cui subesse omnes oporteat, supremam etiam in Ecclesia potestatem, sive haec doceat sive de sacris disciplinare statuat. Attamen in toto hoc processu, unde, ex modernistarum sententia, fides ac revelatio prodeunt, unum est magnopere attendendum, non exigui quidem momenti ob consequutiones historico-criticas, quas inde illi eruunt. — Nam Incognoscibile, de quo loquuntur, non se fidei sistit ut nudum quid aut singulare ; sed contra in phae­nomeno aliquo arcte inhaerens, quod, quamvis ad campum scientiae aut histo­riae pertinet, ratione tamen aliqua prae­tergreditur ; sive hoc phaenomenon sit factum aliquod naturae, arcani quidpiam in se continens, sive sit quivis unus ex hominibus, cuius ingenium acta verba cum ordinariis historiae legibus componi haud posse videntur. Tum vero fides, ab Incognoscibili allecta quod cum phae­nomeno iungitur, totum ipsum phaeno­menon complectitur ac sua vita quodam­modo permeat. Ex hoc autem duo conse­quuntur. Primum, quaedam phaenomeni transfiguratio, per elationem scilicet supra veras illius conditiones, qua aptior fiat materia ad induendam divini formam, quam fides est inductura. Secundum,

Next

/
Thumbnails
Contents