Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

155 XIV. AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHEEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORYM ORDINARIOS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES PIVS PP. X VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Pascendi dominici gregis mandatum Nobis divinitus officium id munus in- primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilan­tissime custodiat, repudiatis profanis vo­cum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae. Quae quidem supremi providentia pastoris nullo plane non tem­pore catholico agmini necessaria fuit: etenim, auctore humani generis hoste, nunquam defuere viri loquentes per­versa,1 vaniloqui et seductores,1 2 errantes et in errorem mittentes.3 Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum faten­dum est; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem Ecclesiae vim eli­dere, ipsumque, si queant, Christi regnum 1 Act. XX, 30. 2 Tit. I, io. 3 H. Tim. Ill, 13. evertere funditus nituntur. Quare silere Nobis diutius haud licet, ne muneri sanc­tissimo deesse videamur, et benignitas, qua, spe sanioris consilii, huc usque usi sumus, officii oblivio reputetur. Qua in re ut moram ne interponamus illud in primis exigit, quod fautores erro­rum iam non inter apertos hostes quae­rendi sunt modo; verum, quod dolendum maxime verendumque est, in ipso latent sinu gremioque Ecclesiae, eo sane nocen- tiores, quo minus perspicui. — Loquimur, Venerabiles Fratres, de multis e catholi­corum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui, fucoso quodam Ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, intimo adeo venenatis imbuti penitus doctrinis quae ab Ecclesiae osorobius traduntur, Ecclesiae eiusdem renovatores, omni post­habita modestia animi, se iactitant; fac­toque audacius agmine, quidquid sanc­tius est in Christi opere impetunt, ipsa haud incolumi divini Reparatoris persona, quam, ausu sacrilego, ad purum putum­que hominem extenuant. Homines huiusmodi Ecclesiae Nos hostibus adscribere, etsi mirantur ipsi, nemo tamen mirabitur iure, qui, mente animi seposita cuius penes Deum arbit­27

Next

/
Thumbnails
Contents