Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

98 tutelam collocavit; qua denique sese culpa obstringant; quibus poenis obnoxii fiant. At malo radicitus extirpando Emi Patres necessarium insuper censuerunt huc usque praescriptis nova quaedam addere. Itaque re discussa primum in Congregatione diei 23 mensis Martii 1907, ac denuo in sequenti die 27 Aprilis, sub gravi conscientiae vinculo ab omnibus servanda haec statuerunt: I. Ut in posterum quicumque Missas celebrandas committere velit sacerdotibus, sive saecularibus sive regularibus extra clioecesim commorantibus, hoc facere de­beat per eorum Ordinarium, aut ipso sal­tem audito atque annuente. II. Ut unusquisque Ordinarius, ubi primum licuerit, suorum sacerdotum cata­logum conficiat, describatque Missarum numerum, quibus quisque satisfacere tene­tur, quo tutius deinceps in assignandis Missis procedat. III. Denique si qui vel Episcopi vel sacerdotes velint in posterum Missas, qua­rum exuberet copia, ad Antistites aut presbyteros ecclesiarum quae in Oriente sitae sunt, mittere, semper et in singulis casibus id praestare debebunt per S. Con­gregationem Propagandae Fidei. His autem omnibus ab infrascripto Secretario relatis eidem SSmo D. N. in audientia diei 28. mensis Aprilis, Sanctitas Sua deliberationes Emorum Patrum ratas habuit et confirmavit, easque vulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae die 22. mensis Maii 1907. fi VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus, Praefectus. C. De Lai, Secretarius. In sensu hujus recentissimi decreti S. Congr. Concilii strictissime veto, ne quis sacerdotum archidioecesis meae abs­que scitu ac venia Officii archidioecesani intentiones Missarum a sacerdotibus vel offinis aliarum dioecesium accipiat aut pro distributione congerat. Proposito in S. Congregatione Concilii dubio : An nomine infirmorum qui a mense decumbunt, et idcirco iuxta Decretum diei 7. Decembris 1906., S. Eucharistiam non ieiuni sumere possunt, intelligantur solummodo infirmi, qui in lecto decumbunt, an potius comprehendantur quoque qui, quamvis gravi morbo correpti et ex medici ' iudicio naturale ieiunium servare non valen­tes, nihilominus in lecto decumbere non possunt, aut ex eo aliquibus horis diei surgere queunt. Eadem S. Congregatio diei 6. Martii 1907. respondendum censuit: Comprehendi facto verbo cum SS.mo ad cautelam. Die vero 25. Martii currentis anni SS.mus D.nus Noster Pius PP. X, audita relatione infrascripti Secretarii S. C. Con­cilii, resolutionem eiusdem S. C. ratam habere et confirmare benigne dignatus est et publicari mandavit, contrariis qui­buscumque minime obstantibus. VINCENTIUS Card. Episc. Praen., Praefectus. L. fi S. C. DE LAI, Secretarius. Nr. 3417. De exten­sione decreti circa infir­mos, qni S. Communio­nem etsi non jejuni sumere possunt. Gyakran előfordul, hogy az Ameri kából hazatért hivek az ott születeti gyermekek születési és keresztelési, vala mint az egybekeltek házasulási adatainal anyakönyveinkbe való bevezetését kérel mezik és pedig különféle alakú, többnyire valamely amerikai katholikus lelkész olvas-3418. sz. . Amerikában 1 történt ke- . resztelések és ugyanott kö- l tött házassá­gok anya­könyvezése.

Next

/
Thumbnails
Contents