Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

95 bitae recensitos; cumque insuper consti­terit salarium cantoris ac sacristani in eadem sessione sedis scholaris per com­munitatem catholicam stabilitum esse: nihil jam officere visum est, quominus Ecclesia Szent-Abrahámensis matris no­mine ac dignitate insigniretur. Quare congratulantes in Domino No­bis et fidelibus Nostris carissimis de tam felici per misericordiam Dei successu, ha­bito item cum Venerabili Arcliicapitulo Ecclesiae Nostrae Metropolitanae consilio et accedente ejusdem Ven. Archicapituli, prout juris est, consensu, auditisque om­nibus, ad quos causa haec quoquomodo pertinet, imprimis autem parocho Eccle­siae Maj thény ensis, invocato D. N. Jesu Christi sanctissimo nomine, ejusque sanc­tissimae Matris, semper Virginis Mariae, antiquam ecclesiam in Szent-Abrahdm /umoribus Sancti Patriarchae Abrahdm dicatam auctoritate Nostra ordinaria vi­gore praesentium in Parochialem erigi­mus, erectam volumus ac declaramus in eaque Sanctissimum Eucharistiae Sacra­mentum ad altare majus, fontem baptis- malem, olea sacra et alia, quáe ad eccle­siam parochialem pertinent retineri et custodiri mandamus. Ecclesiae praefatae sic in parochia­lem erectae jura omnia et privilegia, quae parochialibus de jure ordinario com­petunt, concedimus et illis gaudere de­bere decernimus. Unasimul parochia! e beneficium hoc Szent-Ábrahámense ad liberam Nostram et successorum Nostro­rum collationem et provisionem pertinere volumus et declaramus acceptantes tamen conditionem in limine fundationis positam, quod nempe Josephus Belko, Florianus Kollár, Andreas Csambál, Josephus Csam- bál fideles Szent-Ábrahám enses et An­dreas Csambál sacerdos Societatis Jesu, si beneficium Szent-Ábrahámse in eorum vita vacare contigerit, jus habeant in solidum Nobis sacerdotem idoneum ac in examine synodali approbatum propo­nendi. Quod si circa propositionem dis­sensio inter eos oriretur, eo in casu bene­ficium ad liberam Nostram collationem spectabit sine ulla restrictione. Adnotare tandem volumus per erec­tionem hujus parochiae jus patronatus, quod relate ad templum Szent-Ábrahá­mense Ulmus Dominus Carolus e Comi­tibus Esterházy sibi vindicat, intactum omnino remanere. In quorum fidem has praesentes lite- ras, tamquam erectionis decretum a No­bis subscriptum et sigillo Nostro munitum expediri et in tabulario Nostro ac in ar­chivo parocliiali Szent-Ábrahámensi ser­vari mandamus adnectendo utrique exem­plari literas fundati onales hanc erectio­nem concernentes nec non conscriptionem proventuum parochi, cantoris ac sacris­tani a Nobis recognitam. Datum Budapestiül die 10 Maii 1907. Claudius ad gr. mandatum Card. AEppus. dr. Georgius Andor Director Cancellariae. Josephus Friedrich parochus Majthé- nyensis post laboriosam ac zelosam vitam pastoralem dic 18. mensis Maii hora V28 matutina post pie suscepta sacramenta ex inflammatione pulmorum pie in Do­mino obiit anno aetatis suae 73., sacer­dotii vero 51. Quod cum dolens significo animam ejus consuetis ad aram suffra­giis commendo, ut miseratione divina in beatorum consortium admitti mereatur. Nr. 2866. Mors Joseph! Friedrich. 16

Next

/
Thumbnails
Contents