Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

77 Nr. 1871 Litterae Apostolicae de ratione studiorum Sacrae Scrip­turae. IX. PIVS PP. X AD PEEPETVAM REI MEMORIAM. Quoniam in re biblica tantum est hodie momenti, quantum fortasse nun­quam antea, omnino necesse est, adoles­centes clericos scientia Scripturarum imbui diligenter; ita nempe, ut non modo vim rationemque et doctrinam Bibliorum habe­ant ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque possint et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugnationibus horum hominum defendere, qui quidquam divi­nitus traditum esse negant. Propterea in Litt. Encycl. Providentissimus recte deces­sor Noster illustris edixit: „Prima cura „sit, ut in sacris Seminariis vel Acade- „miis sic omnino tradantur divinae Lit­terae, quemadmodum et ipsius gravitas „disciplinae et temporum necessitas admo- „nent". In eandem autem rem haec Nos, quae magnopere videntur profutura, prae­scribimus : I. Sacrae Scripturae praeceptio, in quoque Seminario impertienda, ista com­plectatur oportet: primum, notiones de inspiratione praecipuas, canonem Biblio­rum, textum primigenium potissimasque versiones, leges hermeneuticas; deinde historiam utriusque Testamenti; tum sin­gulorum, pro cuiusque gravitate, Libro­rum analysim et exegesim. II. Disciplinae biblicae curriculum in totidem annos partiendum est, quot annos debent, alumni Ecclesiae intra Seminarii septa commorari ob sacrarum disciplina­rum studia: ita ut, horum studiorum emenso spatio, quisque alumnus id curri­culum integrum confecerit. III. Magisteria Scripturae tradendae ita constituentur, quemadmodum cuius­que Seminarii conditio et facultates ferent: ubique tamen cavebitur, ut alumnis copia suppetat eas res percipiendi, quas igno­rare sacerdoti non licet. IV. Quum ex una parte fieri non possit, ut omnium Scripturarum accurata explicatio in schola detur, ex altera necesse sit omnes divinas Litteras sacerdoti esse aliquo pacto cognitas, praeceptoris erit, peculiares et proprios habere tractatus seu introductiones in singulos Libros, eorumque historicam auctoritatem, si res postulaverit, asserere, ac analysim tra­dere : qui tamen aliquanto plus, quam in ceteris, in eis Libris immorabitur ac Libro­rum pai’tibus, quae graviores sunt. V. Atque is ad Testamentum vetus quod attinet, fructum capiens ex iis rebus, quas recentiorum investigatio protulerit, seriem actarum rerum, quasque hebraeus ii

Next

/
Thumbnails
Contents