Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

Nr. 135. Card.. AEp- pus gratias agit pro votis occasione novi anni oblatis. Nr. 131. Deer. S. Congr., Rit. Vicarins Ca­pitularis ne­quit conce­dere alieno eppo usum throni aut baculi. CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Grau dia, quibus Divini Salvatoris Na- talitia Festa quotannis recurrentia cor Nostrum repleverunt, non exiguum coe­pere incrementum ex votis a Clero Vene­rabili hac ocassione et novo inchoante anno Nobis oblatis. Cum pro hac reverentiae ac devo­tionis in Nos significatione, in qua fau- stisisimum obsequii erga Arcliipraesulem pignus conspicimus, sinceras ageremus gratias, nihil vehementius exoptamus, quam ut per labores Venerabilium Fra­trum Nostrorum, quibus onus muneris Nostri pastoralis alleviant, augeatur gloria Dei et corda repleantur illa pace, quam mundus dare non potest. A Sacra Rituum Congregatione se­quentis dubii resolutio expetita fuit, ni­mirum : Utrum Vicarius Capitularis, quando aliquem Episcopum viciniorem invitat ad Missam et Vesperas ut pontificali ritu concelebret, possit illi concedere thronum aut saltem baculum pastoralem? Et sacra eadem Congregatio, ad rela­tionem subscripti Secretarii, audito etiam suffragio Commissionis Liturgicae, propo­sitae quaestioni respondendum censuit: Negative ad primam partem, prouti eruitur ex decreto generali n. 4023 d. d. 12 Iulii 18971: Super ime Episcoporum dioecesanorum cedendi thronum alteri Episcopo. Item negative ad secundam; nisi usus baculi requiratur ex Rubrica, ut in consecratione ecclesiarum. Atque ita rescripsit. Die 4 Novem­bris 1905. A. Card. TRIPEPI, Pro-Praef. L. f S. f D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secretarius. I. Quum in Caeremoniali Episcopo­rum lib. II, cap. XI n. I legatur: „Omnia paramenta, tam altaris, quam celebrantis, et ministrorum, librorum, et faldistorii sint nigra, et in his nullae imagines mor­tuorum, vel cruces albae ponantur“, quae­ritur : An in dictis paramentis repraesen­tari possint calvaria cum ossibus decussatis defunctorum ? 1 Cfr. Annál. Eccl., vol. VII, p. 251. Deer. S. Congr. Rit. circa sacra paramenta et pal lain cali­cis in Missis defunctorum. i

Next

/
Thumbnails
Contents