Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

152 Nr. 5339. Facultates quinquenna­les et facultas absolvendi matr. mixt, coram min. acath. con­trahentes. Augustissimus Pontifex Pius P. P. X. precibus meis humillime adhibitis be­nigne annuens, in audientia diei 23. .Julii 1906. facultates in foro externo exercen­das ad proximum quinquennium proro­gare dignatus est, quas Vicario meo Ge­nerali et Vicario AEppali Tyrnaviensi subdelegavi. Facultates autem pro foro interno alias impetratae per folium S. Poeniten- tiariae Apostolicae die 17. Julii 1906. datum, pariter ad quinquennium conces­sae sunt Ordinario Strigoniensi. Sacra item Poenitentiaria de speciali et expressa apostolica auctoritate die 28. Septembris 1906. facultatem absolvendi a censura fideles, coram ministro aca- tholico mixtum matrimonium contrahen­tes, benigne prorogavit atque confirmavit durantibus facultatibus quinquennalibus pro foro interno concessis, addita potestate eam communicandi et sui »delegandi etiam habitualiter omnibus confessariis rite ac legitime adprobatis. Quam facultatem praesentium serie omnibus confessariis iurisdicundi potes­tatem in exedra piaculari exercentibus subdelego. Nr. 5402. Fundatio Joannis Graeffel pro augendo Instituto Sii Adalberti. Illmus ac Rdssmus 1). Joannes Graef­fel, canonicus E. M. S., quinquagenalia suscepti sacerdotalis ordinis celebrans so- lernnia splendidissimam fundationem ob­tulit pro augendo Instituto Archidioece- sano Sti Adalberti. Vim pecuniae nempe mihi exhibuit ducentorum millium coro­narum eo fine, ut numerus membrorum praedicti Instituti exinde a 1. Januarii anni 1907. ad duodecim elevetur et pensio uniuscujusque membri aequaliter ad duo millia coronarum compleatur. Simul etiam quatuor millia coronarum consignavit ad tegendam taxam curatelae hujus funda­tionis. Effusissima haec venerandi ac multae apud omnes aestimationis viri ecclesiastici munificentia dum tenerrimae charitatis fraternae in sacerdotes hujus almae archi- dioecesis documentum insigne existit, non tantum admirandum sed etiam imitandum exemplum praebet in provocationem bono- rum operum. Omnium bonorum largitor Deus ret­ribuat magnanimo fundatori pro tanta liberalitate abundantissimis gratiarum mu­neribus. Duae praebendae ope hujus funda­tionis in Instituto Sti Adalberti erectae conferentur fine anni currentis. Concursus mox publicabitur. Az egyházi vagyon megóvása céljá­ból felhivom ezennel annak kezelőit, hogy a telekkönyvi betétszerkesztésekről, ame­lyek az általuk kezelt, vagy felügyelőtök alatt álló egyházi (templomi, alapítványi, plébániai, iskolai, kántori) ingatlanokat érdeklik, előzőleg és idejekorán a főegy­házmegyei hivatalhoz jelentést tegyenek, kifejtve esetleges előterjesztéseiket, vagy megjegyzéseiket, hogy az egyházi érde­kek megóvására szakembert lehessen ki­küldeni, kinek költségeit az érdekelt él­vező viselné. A jelentés a kér. esperes utján tör­ténjék s előterjesztés tétessék a kikül­dendő szakember személyére vonatko­zólag. Pro beneficiis parochialibus in Ásvány, Pozsony-Hosszúfalu et Ürmincz vacan­tibus, praesentibus concursus publicatur usque 15. Novembris a. c. duraturus. 4645. sz. Utasitás te­lekkönyvi betétszer­kesztések ügyében. Nr. 4441. Concursus ' pro< parochia • Ásvány, Pozsony- Hosszúfalu et Ürmincz.

Next

/
Thumbnails
Contents