Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
10 citur, nisi per orationem et jejunium (Math. 17, 20.) „Observantia jejunii appropinquamus Deo et resistentes diabolo vitia blanda superamus. Semper enim virtuti cibus jejunium fuit. De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia, et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur.“ (S. Leo serm. 2. de jej.) 2. Ne autem jejunium fidelium purus putusque formalismus evadat et simile fiat observantiae pharisaeorum, inculcanda est sanctificatio jejunii. Quid autem sit sanctificare jejunium, pulchre explicat S. Augustinus (Horn. de Quadr. jej. 4.): „Si volumus bene jejunare a cibis, ante omnia jejunemus etiam a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse jejuniis, si odio et invidia livescas? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest, si abstineamus ab bis, quae aliquando licent, et faciamus illa, quae nunquam licent. Sic ergo jejunemus a cibis, ut sanctorum morum ubertate saturemur, et ut in futuro mereamur ipsorum operum retributione satiari.“ 3. Rationum momenta hujus amplioris relaxationis in disciplina jejunii (intentus labor, quo plurimi panem suum quotidianum mereri debent, nervorum infirmitas nostris temporibus late diffusa, paupertas, imminutio praevaricationum) curatores animarum non reticeant, sed edoceant fideles, ut eo ferventiori ac interiori spiritu, eo accuratiori diligentia praescriptiones jejunii ac abstinentia servent, quo facilior legis impletio reddita est. Clare simul exprimant, praeceptum ipsum nequaquam esse sublatum; dispensationibus concessis neminem uti debere neminemque impediri, quominus legem jejunii in omni sua extensione observet; imo strictiorem observantiam summopere laudabilem ac commendandam esse. 4. Monendi porro sunt omnes, qui data dispensatione uti voluerint, ut concessum Ecclesiae Matris favorem piis operibus, praesertim ferventi oratione, eleemosyna uberius elargienda ac sincero studio internae abnegationis redimere satagant. Eleemosynas tribuere volentibus commendentur imprimis necessitates Beatissimi Patris stipe petriana sublevandae, deinde consociationes nostrae catholicae, missiones catholicae inter paganos, aedificationes ecclesiarum in regni metropoli, conservatio scholarum catholicarum. 5. Ut autem sermo sine fructu non maneat, omnes animarum curatores illud Sti. Pauli etiam quoad hanc disciplinae ecclesiasticae partem sibi dictum putent: „Exemplum esto fidelium“ (I. Tim. 4, 12.) Egregie adnotavit S. Hieronymus: „Non confundant opera tua sermonem tuum, ne cum in Ecclesia loquaris, tacitus quilibet dicere possit, cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre disputat de jejunio. Sacerdotis mens, os, munusque concordent.“ (Epist. ad Nepot.) Luceat igitur lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, opera abstinentiae, jejunii, mortificationis et glorificent Patrem, qui in coelis est. 6. Facultatem concedo curatoribus animarum, ut suos subditos in particulari casu i. e. singulares personas, non autem totam parochiam, nec integram familiam, ne quidem ad unum diem dispensare va-