Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
122 II. Ordinarius, huius licentiae impetrandae gratia, Sacrum Consilium Episcoporum et Regularium negotiis praepositum adeat per libellum supplicem, quo haec docebit: quis qualisque sit novae sodalitatis auctor, et qua is causa ad eam instituendam ducatur; quibus verbis conceptum sit sodalitatis condendae nomen seu titulus; quae sit forma, color, materia, partes habitus a novitiis et professis gestandi; quot et quaenam sibi opera sodalitas assumptura sit; quibus opibus tuitio eiusdem contineatur; an similia in dioecesi sint instituta, et quibus illa operibus insistant. III. Accepta Sacri Consilii venia, nihil iam obstabit, quominus Ordinarius novam sodalitatem instituat aut institui permittat, eo tamen titulo, habitu, proposito cete- risque rebus ab ipso Sacro Consilio recognitis, probatis designatisve: quae num- quarn deinceps, nisi eodem consentiente, immutari licebit. IV. Conditae sodalitatis constitutiones Ordinarius recognoscat: verum ne prius approbet, quam eas ad normam eorum, quae Sacrum Consilium in hac causa decrevit, exigendas curaverit. V. Instituta sodalitas, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen, dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, Ordinariorum iurisdictioni subi aceat, ut Decessoris Nostri constitutione „Conditae“ sancitum est. Quae vero per has litteras decreta sunt, ea Nos rata et firma esse volumus, contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XVI Iulii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio. PIVS PP. X Ad valide administrandum Extremae Unctionis sacramentum in casu necessitatis sufficit, uti notum est, unica in aliquo sensu vel in fronte aut in pectore unctio, adhibita forma debita. Circa tamen formam in hujusmodi necessitatis casu adhibendam controversia fuit, utrum ad validitatem requiratur praeter haec verba: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti, insuper mentio etiam cujuslibet sensus. Huic controversiae finem imponit recens Congregationis S. R. Univ. Inquisitionis decretum, quod hisce publico: Feria IV. 25. Aprilis 1906. Cum huic Supremae Sacrae Congregationi quaesitum fuerit, ut unica determinaretur formula brevis in administratione Sacramenti Extremae Unctionis in casu mortis imminentis, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Gfenerales Inquisitores, maturrime re expensa, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, decreverunt: In casu verae necessitatis sufficere formam: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen. Sequenti vero Feria V, die 26. eiusdem mensis et anni, in audientia a SS. D. N. Pio Div. Prov. Pp. X. R. P. D. Adsessori impertita, SSmus D. N. Decretum EE. et RR. Patrum adprobavit. Petrus Palombelli S. R. et U. Inquis. Notarius. Nr. 4177. Formula brevis pro administratione Extremae Unctionis in casu necessitatis. A templomi és alapítványi vagyon nagyobb biztonsága czéljából szükségesnek ítélvén az államkötvények kötménye- zését (vinkulálását), ezennel elrendelem, hogy a tiszt, plébános és helyettes plébános urak az őrizetük alatt levő államkötvénye4249. sz. Rendelet az állampapírok kötményezé- séről.