Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
7 Nr. '447. De disciplina jejunii ac abstinentiae pro anno 1906. i 1 ( i ( Nomine Episcoporum Hungáriáé iteratis vicibus humillimas Beatissimo Patri porrexi preces, quibus attenta nostrorum temporum conditione ad imminuendas praevaricationum occasiones uberius super lege jejunii ac abstinentiae efflagitavi indultum. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. X supplicationi clementissime annuere atque petitam relaxationem in disciplina jejunii benignissime concedere dignatus est. Tenor Apostoliéi indulti est sequens: „Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia Papa X supplicationibus, quae, ad obtinendam relaxationem in disciplina jejunii et abstinentiae, pluribus vicibus, ad S. Sedem Eminentissi- mus ac Iimus Dominus Cardinalis Claudius Vaszary, Archiepiscopus Strigoniensis et Primas Hungáriáé, nomine Episcoporum Hungáriáé obtulerat, indulgere volens, mandatum Nobis dedit Decretum largiendi nomine S. Sedis easdem pro Dioecesibus Hungáriáé complectens facultates, quas Episcopi Austriae in provinciis ecclesiasticis Viennensi, Pragensi atque Olomucensi jam antea obtinuerant. Jam vero harum facultatum schema ab Episcopis Austriae adprobationi S. Sedis propositum sequens est: I. Dies jejunio simul cum abstinentia dicati: 1. Feria IV. Cinerum et tres dies ultimi Hebdomadae Sanctae. 2. Feriae VI. Quadragesimae et temporis Adventus. 3. Feriae IV. et VI. in quatuor Temporibus. 4. Vigiliae Nativitatis, Pentecostes et Assumptionis B. M. V. II. Dies jejunii absque abstinentia, quibus una comestio ad satietatem et modica insuper refectio cum usu carnis, servata tamen quantitatis proportione, in collatiuncula pemittitur: 1. Omnes dies Quadragesimae exceptis Dominicis (quoad feriam IV Cinerum, ferias VI et tres ultimos dies Hebdomadae Sanctae confer supra). 3. Sabbata quatuor Temporum. 4. Vigiliae SS. Apostolorum Petri et Pauli et Omnium Sanctorum atque SS. Patronorum. III. Dies abstinentiae tantum dicati: Omnes reliquae Feriae VI per annum. IV. Dispensationes ab abstinentia: 1. Pro tota provincia ecclesiastica quoties festum fori in aliquem abstinentiae diem incidit. 2. Pro aliquibus locis, quoties ibidem