Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
49 et ecclesiasticis. Item apud ipsos professionem Fidei recte emittunt, qui ex officio ad eam adiguntur. Ut autem inribus et praerogativis, hic et num. 23 expressis, frui possint Canonici Pro- tonotarii in S. Theologia aut in lure Canonico doctorali laurea insigniti sint oportet. 25. Extra Urbem, et impetrata venia Ordinarii loci, cui erit arbitrium eam tribuendi quoties et pro quibus Solemnitatibus voluerit, atque obtento etiam consensu Praelati ecclesiae exemptae, in qua forte celebrandum sit, pontificali ritu Missas et Vesperas aliasque sacras functiones peragere poterunt. Quod functiones attinet col- legialiter, seu Capitulo praesente, celebrandas, a propriis Constitutionibus, de Ordinarii consensu, provideatur, iuxta Apostolica Documenta. 26. Ad ecclesiam accedentes, Pontificalia celebraturi, ab eaque recedentes, habitu praela- titio induti, supra Mantelletum Crucem gestare possunt pectoralem (a qua alias abstinebunt): et nisi privatim per aliam portam ingrediantur, ad fores ecclesiae non excipientur ut Ordinarius loci, sed a Caeremoniario et duobus clericis, non tamen a Canonicis seu Dignitatibus: seipsos tantum aqua lustrali signabunt, tacto aspersorio sibi porrecto, et per ecclesiam procedentes populo num- quam benedicent. 27. Pontificalia agent ad Faldistorium, sed vestes sacras in sacrario assument et deponent, quae in Missis erunt: a) Caligae et sandalia serica cum orae textu ex auro; b) Tunicella et Dalmatica; c) Crux pectoralis sine gemmis, e chordula serica rubini ex integro coloris pendens, auro non intertexta, simili flocculo retro ornata; d) Chirothecae sericae, sine ullo opere phrygio, sed tantum orae textu auro distinctae; e) Annulus cum unica gemma; f) Mitra ex serico albo, sine ullo opere phrygio, sed tantum cum orae textu ex auro, et cum laciniis similiter aureis, quae cum simplici ex lino alternari poterit, iuxta Caerem. Episcopor. (I, X VII, nn. 2 et 2); haec vero simplex, diebus poenitentia- libus et in exsequiis una adhibebitur; g) Canon et Palmatoria, a qua abstinendum coram Ordinario seu maiori; h) Urceus et Pelvis cum Mantili in lance; i) Gremiale. 28. In Vesperis solemnibus (post quas benedictionem non impertientur) aliisque sacris functionibus pontificaliter celebrandis, Mitra, Cruce pectorali, Annulo utentur, ut supra. Pile- i olus nigri dumtaxam coloris, nonnisi sub Mitra I ab eis poterit adhiberi. 29. In pontificalibus functionibus eisdem semper interdicitur usus throni, pastoralis baculi et cappae; in Missis autem pontificalibus, septimo candelabro super altari non utentur, nec j plurium Diaconorum assistentia; Presbyterum assistentem pluviali indutum habere poterunt, non tamen coram Episcopo Ordinario aut alio Praesule, qui ipso Episcopo sit maior ; intra Missam manus lavabunt ad Ps. Lavabo tantum. Loco Dominus Vobiscum, nunquam dicent Pax vobis; trinam benedictionem impertientur nunquam, nec versus illi psaemittent Sit nomen Domini et Adiutorium, sed in Missis tantum j pontificalibus, Mitra cooperti, cantabunt formulam Benedicat vos, de more populo benedicentes : a qua benedictione abstinebunt assistente Episcopo loci Ordinario aut alio Praesule, qui I ipso Episcopo sit maior, cuius erit eam impertiri, j Coram iisdem, in pontificalibus celebrantes, Mitra , simplici solummodo utantur, et dum illi sacra I sumunt paramenta, aut solium petunt vel ab eo j recedunt, stent sine Mitra. 30. De speciali commissione Ordinarii, Missam quoque pro defunctis pontificali ritu celebrare poterunt Protonotarii Supranumerarii, cum Absolutione in fine, Mitra linea utentes; num- quam tamen eamdem Absolutionem impertiri illis fas erit, post Missam ab alio celebratam; quod ius uni reservatur Episcopo loci Ordinario. 31. Romae et extra, si ad Missam lectam cum aliqua solemnitate celebrandam accedant, habitu praelatitio induti, praeparationem et gratiarum actionem persolvere poterunt ante altare in genuflexorio pulvinaribus tantum instructo, vestes sacras ab altari assumere (non tamen Crucem pectoralem et Annulum) aliquem clericum in Sacris assistentem habere, ac duos inferiores ministros; Canonem et Palmatoriam, Urceum et Pelvim cum Manutergio in lance adhibere; sed ante V. Communio manus ne lavent. In aliis Missis lectis a simplici Sacerdote ne differant, nisi in usu Palmatoriae: in Missis autem cum cantu, sed non pontificalibus, uti poterunt etiam Canone, Urceo cum Pelvi, ac lance ad Manutergium, nisi ex statutis vel consuetudine in propria ecclesia haec prohibeantur.