Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
159 XIX. No 4323. Indulgentiae conceduntur adolescentibus primae Communionis et eorum consanguineis aliisque fidelibus ad- stantibus. Adolescentes, ad augustissimum Eucharistiae Sacramentum primitus accessuros, validis oportet augeri auxiliis, quibus ferventiori pietatis affectu Illud suscipere, uberioresque ex eo fructus percipere valeant. Quare humillimae delatae sunt preces SSmo Dno nostro Pio Papae X, ut adolescentibus ipsis prima vice sacra mensa refectis, Indulgentiarum thesaurum reserare dignaretur. Quum vero, uti fere ubique fert consuetudo, eorundem adolescentium parentes, imo et non pauci inter Christifideles, ad piam primae Communionis caeremoniam convenire et etiam sancta libare soleant, ne tam laudabilis excidat consuetudo, quae maxime confert, ut eiusdem primae Communionis caeremonia solem- nior evadat, eiusque memoria in adolescentium animis satius altiusque indelebilis perseveret, ab eodem SSmo Dno nostro expostulatum est, ut iis etiam, qui primae Communionis solemniis intersunt, aliquam Indulgentiam benigne tribueret. Has porro preces, relatas in audientia habita die 12. Julii 1905. ab infrascripto Cardinali Praefecto S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, eadem, Sanctitas Sua peramanter excipiens, Indulgentias, defunctis quoque applicabiles, uti infra clementer elargita est, nempe: Plenariam 1°. adolescentibus confessis et ad mentem eiusdem Sanctitatis Suae pie orantibus, die quo primum S. Synaxim celebraverint ; II0. eorumdem adolescentium consanguineis ad tertium usque gradum, piis caeremoniis primae Communionis ad- stantibus, si pariter Sacramentali Confessione rite abluti sacram Synaxim susceperint, et uti supra oraverint; Septem vero annorum totidemque quadragenarum Christifidelibus, qui corde saltem contrito eisdem caeremoniis interfuerint. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 12 Julii 1905. L. f S. A. Card. TRIPEPI, Praefectus. f. D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. * Horum nexu cunctis archidioecesis DD. animarum curatoribus sequentia injungo: 1. Tenores hujus decreti suo tempore ad notitiam populi fidelis cum congrua exhortatione de ambone perferantur. 2. Adolescentibus, dum ad primam s. communionem praeparantur, etiam doctrina Ecclesiae de indulgentiarum natura et utilitate breviter et captui illorum accommodate explicetur. 27