Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

152 partes adeo referendam esse, ut ea non ad amussim expleta, nec pastoris munus implevisse censeri possint. Obliviscuntur certe jam a Concilio provinciali Strigo- niensi anno 1858 omni cum rigore prae­scriptum fuisse: „Institutioni caiecheticae tum in schola bis adminus in hebdomada, tum in Ecclesia diebus Domini et festis solerter vacent, utentes Catechismo quem Ordinarius designavit, unaque diligenter exponentes ss. ritus et caeremonias Ec­clesiae(Tit. Y. cap. 6. de Sacris Cu­rionibus.) Ut igitur huic negligentiae ac incu­riae finem imponamus simulque manda­tum Apostolicum in citatis Litteris Ency- clicis Nobis impositum quoad Nostram archidioecesim ad effectum deducamus, renovantes omnia, quae eatenus alias, preprimis vero in Synodo dioecesana anni 1860 (Stat. I, XXYI et XXX) sancita sunt, in virtute obedientiae districte prae­cipimus et mandamus haec, quae se­quuntur 1. Parochi universi, ac generatim quotquot animarum curam gerunt, diebus dominicis ac festis per annum, nullo ex­cepto, praeter consuetam concionem de Evangelio, quae omnibus diebus Domini­cis ac festis porro quoque habenda erit, tempore pomeridiano ea hora, qua Lyta- niae asservari solent, catechesim ad fide­les instituant facili quidem sermone et ad captum accommodato. Qua in re Cate­chismo Tridentino utantur, eo utique or­dine, ut quadriennii vel quadquennii spatio totam materiam pertractent, quae de Symbolo est, de Sacramentis, de Deca­logo, de Oratione et de praeceptis Ec­clesiae. 2. Iidem scholas sibi commissas dili­gentissime frequentent, ibidem catechesim juxta rationem doctrinae ab Episcopis pro Hungária praescriptam (a püspöki kar által előirt tanterv szerint) in persona semper peragant et ludimagistros tantum ut adjutores adhibeant. Huic obligationi tradendi catechesim in persona, etiam in scholis filiarum ecclesiarum sollerter pro posse satisfacere adnitantur. 3. Item, statis anni temporibus, pue­ros ac puellas ad Sacramenta Poeniten­tiae ac Confirmationis rite suscipienda sedulo praeparent, continenti per dies plures iustitutione. 4. Peculiari omnino studio, tempore quadragesimae atque aliis, si opus erit, diebus post festa Paschalia, aptis prae­ceptionibus et hortationibus adolescentu- los et adolescentulas sic instruant, ut sancte sancta primum de altari libent. 5. Ut autem parochi ceterique ani­marum curam gerentes in asservanda ca­techesi scholari rite observari possint, con­ficiatur pro unaquaque classi speciale dia­rium doctrinae religionis (hit és erkölcs- tanitási napló) cum hisce rubricis: a) numerus currens (folyó szám), b) annus, mensis, dies, hora (év, hó, nap, óra), c) materia pertractata (végzett tananyag), d) subscriptio catechetae (a hitoktató sa­játkezű aláirása), e) nóta (jegyzet). 6. Vice-archidiaconorum erit obliga­tioni in Conc. Prov. Strigoniensi 1858 (Tit. V. cap. 5. de Vice-Archidiaconis) praescriptae exacte respondere et invigi­lare, utrum catecheses diebus Dominicis et festis, horis pomeridianis in ecclesiis habendae, a parochis ceterisque curam ani­marum gerentibus fideliter asserventur. In annuis autem informationibus Vice- archidiaconi specialem relationem de sin­gulis parochis vel administratoribus quoad hanc partem muneris pastoralis exhibeant.

Next

/
Thumbnails
Contents