Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

103 scholaria pertractandi. Graviora scholaria negotia vero Nobis reservamus. 20. In ordine porro ad forum contensiosum omnes causas matrimoniales aliasque controver­sias tam in districtu Strigoniensi enatas, quae a suffraganeis spiritualibus foris via appellationis ad Metropolitanam S. Sedem deducuntur, atque de jure communi vel patriae ad forum ecclesia­sticum pertinent in Consistorio cognoscendi, in­quirendi ac decidendi. Salva nihilominus ad Nos, tamquam ad Legatum Natum et Hungáriáé Primatem appel­latione. Item sententias in Consistorio latas exe­cution! dandi: verbo omnia ad justitiam admi­nistrandam legalia media adhibendi. Volumus autem, ut Illustritatem Ve­stram qua Vicarium Nostrum et Causa­rum Auditorem Generalem omnes juris­dictioni Nostrae subjecti recognoscant, respiciunt, debitamque Eidem — prout oportet — praestent obedientiam. Precamur item, ut quae in munere suo novo praesusceperit ac fecerit, cedant in honorem Dei incrementumque eccle­siae suae Sanctae. Habito respectu multorum cum offi­cio Vicarii Generalis conjunctorum labo­rum, Illustritatem Vestram a munere Prodirectoris studii theologici Strigonien- sis relevamus, intimasque pro habitis fati- giis rependimus grates. In majus horum omnium robur prae­sentes propria subscriptione sigilloque nostro munitas exarari jussimus litteras. Datum in Balatonfüred, die 28. Maii 1905. Claudius m. p. Card., Prineeps-Primas Regni, Archi-Eppus Strigon. Ad ben. mandatum: Dr. Julius Walter m. p. Caneellariae Director. Moerore affectus et dolore correptus, lugubrem annuntio mortem Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Josephi Boltizár, Cons. Episcopi Milasensis, Vicarii mei generalis, qui post brevem infirmitatem patientissime toleratam, sacramentis mori­bundorum, pie ac devote susceptis, con­fortatus, die 16. Maii hora media decima vespere, annos natus octoginta quattuor, e quibus sexaginta servitio Altaris consecra­verat, animam immortalem Redemptori reddidit. Ne autem nec obitus tam illustris viri salutari careat incitamento sanctimo­niae, perlustrare iuvat praeclaras eiusdem virtutes, quibus ornatus conspicitur. Si­quidem enituit in eo singularis morum integritas, vitae sacerdotalis gravitas, affabilitas, benignitas, modestia, laboris amor, spiritus ecclesiasticus, hospitalitas. Sacerdos vix factus, in difficillimis temporum adiunctis variis officii Archi- dioecesani muneribus laudabiliter funge­batur. Mox in curam animarum vocatus, per quattuor fere lustra indefesso labore officiis boni pastoris rite adimplendis sedulo incumbebat. Demum in socium regiminis i ecclesiastici ascitus et pontificali dignitate auctus, pro parte virili curam agebat, ut se probaret servum fidelem et prudentem, quem constituisset dominus super familiam suam. Quamvis aura nunquam ferebatur, tum subditorum amorem et adhaesionem, tum superiorum aestimationem ac fiduciam sibi conciliavit eo semper anxie intentus, ut et horum mandatis obediret et illorum omnimodis indigentiis succureret. Nec mors otiosum eum invenit, quam ut fortis Christi athleta in medio certa­mine accubuit. Luceat nobis exemplum excellentium Nr. 2000. Obitus Ulmi ac Rmi Dui Josephi Bol­tizár, Eppi, Vicarii gen. i ■ 1 i 1 L 1 1 i L L L

Next

/
Thumbnails
Contents