Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
11 III. Nr. 474. Indulgentia conceditur ter recitantibus Salutationem Angelicam cum invocatione ad B. Mariam Virg. PIUS PP. X AD PERPETUAM REI MEMORIAM. S. Alphonsus Maria de Ligorio non solum strenuus extitit defensor Immaculatae Conceptionis B. M. V., sed etiam fuit promotor indefessus cultus erga Bmam Virginem sine labe conceptam et praesertim promovit inter fideles praxim quotidie recitandi mane et vespere ter Salutationem Angelicam, addendo cuique earum hanc invocationem: „per tuam Immaculatam Conceptionem, o Maria, redde purum coipus meum et sanctam animam meam“, asserens huiusmodi exercitationem efficacem esse ad castitatem servandam contra diabolicos incursus. Iamvero quinquagesimo imminente anno, ex quo Pius IX. Praedecessor Noster rec. mem. Bmam Deiparam ab originali labe immunem declaravit, peropportunum existimavimus laudabilem Alphonsi praxim christiano populo commendare, atque ut inde uberiores fructus percipiantur, coelestes etiam Ecclesiae thesauros, quorum dispensationem Nobis tradidit Altissimus, reserare statuimus. Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christi- fidelibus, qui corde saltem contriti ter Salutationem Angelicam, addita cuilibet Salutationi supradicta invocatione, sive mane sive vespere devota recitaverint, tam mane quam vespere tercentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis in forma Ecclesiae consueta relaxamus : quas poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium, quae Deo in cliaritate coniunctae ab hac luce migra,- vcrint, per modum suffragii applicari posse, indulgemus. Iu contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesentium Litterarum (quod nisi fiat, nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die XIX Iauuarii MDCCLVI latum et a rec. mem. Benedicto XIV Praedecessore Nostro die XXVIII eiusdem mensis adprobatum. — Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoi'is die V. Decembris MCMIV. Pontificatus Nostri anno secundo. — A. Card. Macchi. Praesentium Litterarum exemplar delatum fuit ad hanc Secretariam S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem etc. — Datum Romae ex eadem Secretaria, die 6 Dec. 1904. — los. M. Cae. Coselli, Substitutus. 3