Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

-N-CD CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! De Beatificatione Martyrum Cassoviensium. Nr. 5262/1904. Venerabiles ac Dilectissimi Fratres! Novum divina favente clementia annum inchoaturi, paterno Vos omnes salutamus cordis affectu et intimas pro votis auguriisque depromptis grates re­pendimus, adprecando vicissim, ut Deus Optimus ad gravia vestra fructuose adimplenda munera ditissimis vos, Ven. Fratres cumulet benedictionibus. Insolito una exhilarati gaudio an- nunciamus vobis Dilectissimi Fratres laetissimum eventum, promulgandam esse proxime, in festo nempe SS. No­minis Jesu, pro quo passi et mortui sunt, solemnem Romae Martyrum Cas­soviensium H ea t ifical innem. A tribus poeno saeculis ardentis- simo jam flagrat gens nostra desiderio, ut gloriosi purpuratae virtutis athletae Cassovienses, qui ob jugem constantis- simamque fidei catholicae professionem dirissimis torquebantur cruciatibus et 7-a denique Septembris a. 1619. sicut flores suavissimum odorem, purissimam exhalarunt animam, Beatis adnumeren- tur coelicolis. Immortalis memoriae Petrus Páz­mány pluresque inclyti proceres regni anno jam 1628-0 devotissimis exora-

Next

/
Thumbnails
Contents